Ioannes Codruţ (Dacoromanice Ioan Codruţ) Şereş (natus die 2 Augusti 1969 in Zalău in Sălaj circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Codruţ Şereş
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Augusti 1969; Zalău
Patria: Romania

Annis 1988 - 1993 apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I mechanicae studebat atque diploma machinatoris accepit. Deinde ad annum 1999 pro ministerio defensionis Romaniae operam dedit, ad annum 2004 deinde pro societatibus ciommercialibus.

Cursus honorum

recensere

Annis 2004 - 2008 qui sodalis Factionis Conservativae est, senator Romaniae erat. A die 29 Decembris 2004 ad usque mensem Ianuarium 2007 administer oeconomiae in consilio ministorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Anno 2010 praeses stationis televisionis factus est[1]. Anno 2013 corruptionis causa ad quattuor annos carceris damnatus est[2]. Sed iudicium primum noniam executum est, quod reus rem ad superius iudicium protulit[3]. Sed die 27 Ianuarii 2015 summum iudicium eum ad quattuor annos et decem menses carceris damnavit[4].

Nexus externi

recensere
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)