Paulus Păcuraru
Paulus (Dacoromanice: Paul) Păcuraru (natus die 4 Octobris 1950 in Râmnicu Vâlcea in circulo Vâlcea) sociologus et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
recensereApud Universitatem Bucarestensem ad annum 1975 sociologiae et deinde apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum ad annum 1981 administrationi studebat. Annis 1975 - 1990 in navaliis urbis Galatzii operam dedit.
Cursus honorum
recensereDie 26 Decembris 1989 cum aliis Factionem Nationalem Liberalem (PN-L) iterum condidit et ad annum 1997 praeses factionis Galatzii fuit. Anno 1996 primo senator electus est atque ad annum 2008 mansit. A die 5 Aprilis 2007 ad usque 23 Septembris 2008 minister laboris in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Propter crimina allata corruptionis amagistratu se recedere coactus est[1], sed anno 2011 iudicio absolutus est[2].
Familia
recenserePăcuraru uxorem duxit atque tres filios habet.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |