Sebastianus Laurentius (Dacoromanice Sebastian-Laurențiu) Lăzăroiu (natus die 20 Martii 1970 in Comănești in circulo Bacău) sociologus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Lăzăroiu ad annum 1997 apud Universitatem Bucarestensem sociologiae atque politologiae studebat atque diploma abstulit et dehinc eo munere operam dat. Anno 2004 professor sociologiae in eadem universitate nominatus est. Praeterea fuit consiliarius senatus Romaniae atque praesidis rei publicae.

Cursus honorum

recensere

A die 3 Iunii 2011 ad usque 19 Septembris eiusdem anni minister laboris in consilio ministrorum Aemilii Boc erat. Dimissus est, quod Boc huius officio contentus non erat[1].

Nexus externi

recensere