Georgius Pogea
Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Pogea (natus die 21 Decembris 1955 Hunnopolis) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
recensereMaritus est atque duos filios habet.
Munus
recenserePogea ad usque annum 1981 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat atque machinator factus est. Deinde ad annum 1997 in fabrica Hunnopolis operam dedit. Deinde ad annum 2007 societatibus marmor producentibus director fuit. Post cursum honorum anno 2013 director societatis farcimina producentis factus est[1].
Cursus honorum
recensereAd usque finem dictaturae Communistarum Pogea sodalis et secretarius factionis PCR fuit. Anno 2000 ad PD factionem accessit. Anno 2000 frustra candidatus senatus Romaniae fuit[2]. Tum ad annum 2006 dux factionis suae in Hunedoara circulo erat. A die 22 Augusti 2005 ad usque 12 Iunii 2006 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister statalis actus ad oeconomiam pertinentes coordinavit. Anno 2008 cum tota factione sua ad PD-L transiit. A die 22 Decembris 2008 usque ad diem 23 Decembris 2009 in consilio ministrorum Aemilii Boc minister fiscalis erat, a die 1 Octobris ad usque 22 Decembris 2009 etiam minister laboris pro tempore erat.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |