Mircea Miclea (natus die 8 Novembris 1963 in Săliștea in Alba circulo) psychologus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Ad usque annum 1987 apud Universitatem Claudiopolitanam psychologiae studebat et doctor psychologiae factus est. Ab anno 1990 eiusdem universitatis professor factus est. Annis 2001 - 2004 cancellarius Universitatis Claudiopolitanae fuit.

Cursus honorum

recensere

Die 29 Decembris 2004 Miclea, tum sodalis factionis PD minister educationis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu nominatus est. Die 10 Novembris 2005 Michael Hărdău ei successit[1].

Nexus externi

recensere