Hadrianus (Dacoromanice Adrian) Curaj (natus die 14 Octobris 1958 Bucarestae) machinator, professor universitatis atque vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Hadrianus Curaj
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Octobris 1958; Bucaresta
Patria: Romania

Iuventus et munus

recensere

Postquam studia scholaria finivit, Curaj apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem ad annum 1983 electrotechnicae et communicationi studebat. Ab anno 1998 professor Universitatis eiusdem erat. Ab anno 2012 sodalis commissionis nationalis Romaniae UNESCO fuit.

Cursus honorum

recensere

Die 17 Novembris 2015 minister eruditionis Romaniae in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[1]. Die 5 Iulii 2016 dimissus et Mircea Dumitru eius successor nominatus est[2].

Curaj uxorem duxit atque duos liberos habet[3].

Nexus externi

recensere
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.