Christina Paşca Palmer
Christina (Dacoromanice: Cristina) Paşca Palmer (nata anno 1969) oecologa et rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Iuventus et munus
recenserePostquam scholam absolvit, ab anno 1987 in Valetudinario urbis Bucarestae adiutrix medicinalis operam dedit. Ab anno 1991 apud Universitatem Oecologicae Bucarestensem studebat. Annis 1995 - 2000 pro societate operam dedit, quae speluncas atque areas subaquales explorat. Anno 2000 societatem "Crucem Viridem Romaniae" condidit atque ad annum 2003 eius praeses fuit. Anno 2003/04 apud Universitatem Harvardianam studebat. Anno 2005/06 pro Argentaria mundana Vasingtoniae operam dedit. Anno 2005 - 2010 apud Universitatem Tuftensem docuit. Annis 2011 pro Unione Europaea operam dedit et mutationem climatis exploravit.
Vita politica
recensereDie 17 Novembris 2015 ministra circumiectus, saltuum et aquarum in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominata est. Hoc in munere Gratielae Gavrilescu successit[1], quae una cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae die 4 Novembris a magistratu se recesserat. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se abdicavit a magistratu. Successores eius Daniel Constantin (circumiectus) et Hadriana Petcu (aquae et saltus) facti sunt[2].
Familia
recensereChristina Paşca militi Americano Roberto Palmer nupsit, ut quidam dicunt[3].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus) · Costel Alexe 2019 · Mircea Fechet 2020 · Barna Tánczos 2020 | |