Ioachimus Irimescu
Ioachimus (vulgo Achim) Irimescu (natus die 24 Aprilis 1958 in Horezu in Vâlcea circulo) agriculturae peritus atque vir publicus Dacoromanicus est.
Iuventus et munus
recensereIrimescu, postquam scholam absolvit, annis 1978 - 1983 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem in facultate constructionis autocinetorum studebat, machinator factus est atque deinde ad annum 1985 pro societate fabricationis chemiae operam dedit. Tum ad annum 1990 explorator in instituto machinarum agriculturae fuit. Annis 1990 ad usque 1998 minister publicus in ministerio agriculturae Romaniae operam dedit et deinde ad annum 2012 in legatione Romaniae apud Unionem Europaeam. Quod in legatione iterum a mense Februario 2014 ad usque Novembrem 2015 fuit.
Cursus honorum
recensereA mense Maio 2012 ad usque Februarium 2014 secretarius statalis in administerio agriculturae Romaniae Daniele Constantin ministro fuit. Die 17 Novembris 2015 minister agriculturae in consilio ministrorum Daciani Cioloş Danieli Constantin successit[1]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu recessit atque Petrus Daea eius successor nominatus est[2].
Familia
recensereIrimescu uxorem duxit atque unum liberum habet.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Nicolaus Ștefan 1989 · Ioannes Țipu 1990 · Petrus Mărculescu 1991 · Ioannes Oancea 1992 · Valerius Tabără 1994 · Alexander Lăpușan 1996 · Dinu Gavrilescu 1996 · Ioannes Abraham Mureșan 1998 · Elias Sârbu 2000 · Petrus Daea 2004 · Georgius Flutur 2004 · Daniel Motreanu 2006 · Decebalus Traianus Remeș 2007 · Dacianus Cioloş 2007 · Elias Sârbu 2008 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Michael Dumitru 2009 · Valerius Tabără 2010 · Stelianus Fuia 2012 · Daniel Constantin 2012 · Ioachimus Irimescu 2015 · Petrus Daea 2017 · Nechita Hadrianus Oros 2019 | |