Carolus (Hungarice: Károly) Borbély (natus die 26 Iulii 1976 in Hunnopoli) vir publicus Dacoromanicus et populo Hungarico est.

Annis 1995 - 1999 apud Universitatem Christianam Dimitrie Cantemir Bucarestae atque Universitatem Claudiopolitanam periegeis studebat. Annis 2000 - 2002 pro legato Camerae Legatorum Iulio Winkler operam dedit. Annis 2002 - 2005 pro societate Hungarica in Claudiopoli operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Borbély, sodalis factionis Hungarorum UDMR, annis 2005 - 2007 secretarius statalis in instituto nationali iuventutis Romaniae fuit. Tum, a die 13 Decembris 2007 ad usque 22 Decembris 2008 minister communicationis et societatis informaticae Romaniae in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit[1]. Ab anno 2010 secretarius statalis in ministerio oeconomiae est.

Nexus externi

recensere
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici