Silvia Hadriana (Dacoromanice Silvia Adriana) Țicău (nata die 14 Novembris 1970 Galatzii) rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Silvia Hadriana Țicău.

Munus recensere

Ad annum 1994 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem scientiae Computatrorum studebat. Deinde pro societatibus Computatrorum Galatzii operam dedit, deinde in Ministerio communicationis et societatis informaticae.

Cursus honorum recensere

Țicău, quae sodalis factionis Socialis Democraticae est, anno 2004 senator electa est et a die 14 Iulii ad usque 28 Decembris eiusdem anni ministra telecommunicationis in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit. Anno 2007 legata in parlamentum Europaeum creata est atque idcirco a magistratu senatoris die 3 Decembris se recessit. Ad annum 2014 legata Europae mansit. Mense Octobri eius anni propter crimina corruptionis a magistratibus interrogata est.[1]

Familia recensere

Țicău marito nupsit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici