Octavius Cozmâncă
Octavius (Dacoromanice Octav) Cozmâncă (natus die 22 Septembris 1947 in Talpa in Botoşani circulo) vir publicus Dacoromanus est.
Munus
recensereAd annum 1971 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat et deinde apud secretarium generalem consilii ministrorum Romaniae operam dedit. Et post regimen communisticum depositum apud consilium ministrorum, postea apud ministerium culturae laboravit.
Cursus honorum
recensereCozmâncă, qui iuvenis sodalis Factionis Communisticae factus est, anno 1996 - nunc sodalis Factionis Socialis Democraticae - primo senator Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 minister administrationis publicae in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat. Anno 2009 e factione PSD exclusus est[1] et anno 2001 novam Factionem Iustitiae Socialis condidit[2], quae autem e electionibus male evenit.