Georgius Emacu
Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Emacu (natus die 13 Octobris 1958 Iassii) miles, iuris peritus et vir publicus Dacoromanicus est[1].
Munus
recenserePostquam scholam finivit, Emacu annis 1977 - 1981 apud Institutum militare „Nicolae Bălcescu” Cibinii studebat, deinde annis 1980 - 1992 in hoc instituto dux militum fuit. Annis 1987 - 1992 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad annum 2002 pro ministrerio defensionis publicae operam dedit. Tum secretarius statalis in ministerio administrationis publicae fuit. Tum ad annum 2003 apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I iurisprudentiae studebat atque anno 2010 etiam doctor iurisprudentiae factus est. Annis 2005 - 2008 pro praesidio Camerae Legatorum Romaniae operam dedit. Anno 2009 consiliarius in ministerio administrationis publicae, annis 2010 - 2012 secretarius statalis in ministerio defensionis nationalis erat.
Cursus honorum
recensereA die 14 Iulii ad usque 28 Decembris 2004 administer delegatus administrationis publicae in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit. Anno 2012 Emacu, sodalis factionis UDMR, legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est[2].