Acsinte Gaspar
Acsinte Gaspar (natus die 19 Novembris 1937 in Liteni in circulo Suceava) iudex ac vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
recensereAd annum 1963 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat et deinde ad annum 1965 iudex operam dedit. Tum consiliarius in consilio rei publicae fuit, usque regimen Communisticum anno 1989 depositum est. Anno 1989/90 consiliarius Frontis Salvationis Nationis erat et deinde ad annum 1996 secretarius generalis Camerae Legatorum Romaniae.
Cursus honorum
recensereGaspar, qui sodalis factionis Socialis Democraticae (PSD) est, annis 1996 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum fuit. In consilio ministrorum Hadriani Năstase a die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 minister relationum cum parlamento fuit, deinde ad 8 Iunii 2004 minister delegatus eodem munere fungebatur. Hoc die iudex in summo iudicio Romaniae electus est. Quem honorem ad annum 2013 tulit[1].
Familia
recensereUxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Hadrianus Severin 1990 · Ioannnes Aurel Stoica 1991 · Valerius Dorneanu 1992 · Petrus Ninosu 1995 · Bogdan Niculescu-Duvăz 1996 · Ioannes Abraham Mureșan 1998 · Alexander Sassu 1998 · Mircea Ciumara 1999 · Acsinte Gaspar 2000 · Șerban Nicolae 2004 · Bogdan Olteanu 2004 · Michael Alexander Voicu 2006 · Victor Ponta 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Valentin Adrian Iliescu 2009 · Mircea Dușa 2012 · Daniel Șova 2012 · Michael Alexander Voicu 2014 · Eugenius Nicolicea 2014 · Cyprianus Bucur 2015 · Gratiela Gavrilescu 2017 · Viorel Ilie 2017 | |