Wikidata Valerius Dorneanu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Novembris 1944; Corbu
Patria: Romania

Valerius (Dacoromanice Valer) Dorneanu (natus die 21 Novembris 1944) iurisprudens et vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus recensere

Postquam scholam finivit, Dorneanu ad annum 1967 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat et postea doctor promotus atque anno 2008 professor iurisprudentiae in eodem universitate nominatus est. Annis 1967 - 1974 Dorneanu causae criminalis actor Bucarestae fuit. Tum ad annum 1980 consiliarius apud Unionem collegiorum opificum Romaniae erat. Annis 1980 - 1985 iterum causae criminalis actor operam dedit et deinde ad annum 1989 sodalis consilii legislativi Romaniae erat. Annis 1990 - 1992 consiliarius praesidis rei publicae erat. Annis 2010 - 2013 adlatus advocati populi Romaniae (id est quasi Diamesolabeta) erat. Anno 2012 etiam pro tempore ipse advocatus populi fuit[1]. Nunc est iudex apud iudicium constitutionale Romaniae.

Cursus honorum recensere

A die 19 Novembris 1992 ad usque 20 Octobris 1995 Dorneanu, qui sodalis factionis PSD est, minister relationum cum parlamento Romaniae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu erat et deinde ad annum 2000 praeses consilii legislativi Romaniae. Anno 2000 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. Annis 2000 - 2004 etiam praeses, tum praeses vicarius camerae erat. Annis 2008 - 2010 secretarius generalis vicarius Camerae legatorum erat.

Familia recensere

Dorneanu uxorem duxit atque duos liberos habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere


Praesides Camerae Legatorum Romaniae (1990– )
Camera Legatorum Romaniae (1992-)

Hadrianus Năstase (1992) • Ioannes Diaconescu (1996) • Valerius Dorneanu (2000) • Hadrianus Năstase (2004) • Bogdan Olteanu (2006) • Roberta Anastase (2008) • Valerius Zgonea (2012) • Florinus Iordache (2016) • Livius Dragnea (2016) • Ioannes Marcellus Ciolacu (2019) • Ludovicus Orban 2020