Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Angelescu (natus die 3 Novembris 1961 Bucarestae) machninator et vir publicus Dacoromanicus est.

MunusRecensere

Angelescu apud Institutum Polytechnicum Bucarestense annis 1981 - 1986 mechanicae studebat et machinator factus est. Tum ad annum 1992 hoc munere apud societates commerciales operam dedit. Annis 1994 - 1997 legatus in legatione Dacoromanica Romae fuit.

Cursus honorumRecensere

Angelescu, qui anno 1990 ad Frontem Salutis Nationalis (FSN) accessit et postea ad Factionem Socialem Democraticam (PDSR) transiit, a die 19 Novembris 1992 ad usque 28 August 1993 minister iuventutis in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Ab anno 2000 consiliarius in cancellaria praesidis Romaniae est et ad hunc diem manet[1]. Praesidibus Iliescu, Băsescu, Iohannis serviebat[2].

NotaeRecensere

Ministri iuventutis et artis gymnicae Romanici (1990–)