Cornelius Dobrițoiu
Cornelius (Dacoromanice Corneliu) Dobrițoiu (natus die 18 Septembris 1955 Bucarestae) dux militum et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Militia
recensereDobrițoiu ad annum 1974 liceum militare Breazae in Prahova circulo frequentavit, deinde ad annum 1977 scholam exercitus terrae Cibinii frequentabat. Anno 2002 generalis brigadae, anno 2004 generalis maior nominatus est. Etiam in ministerio munitionis Romaniae atque apud NATO operam dedit.
Cursus honorum
recensereCornelius Dobrițoiu, qui ab anno 2006 sodalis factionis PND est, die 7 Maii 2012 minister munitionis in consilio ministrorum Victoris Pontae nominatus est[1]. Die 22 Decembris eiusdem anni a magistratu se rededere coactus est propter crimina corruptionis et suffragii falsationis allata[2][3]. Ab anno 2012 etiam senator Romaniae est[4]. Die 12 Aprilis 2013 nuntiatum est Dobrițoiu accusatum corruptionis esse[5]. Die 23 Martii 2015 ad unum annum carcercis damnatus est, quae poena autem ad probationem suspensa est[6].