Aurelianus (Dacoromanice Aurelian) Pavelescu (natus die 20 Octobris 1964 in Lădești in Vâlcea circulo) causidicus et vir publicus Dacoromanicus est.

MunusRecensere

Pavelescu apud Universitatem Bucarestensem philologiae et ad annum 1997 iurisprudentiae studebat et causidicus factus est.

Cursus honorumRecensere

Pavelescu, tum sodalis Factionis Democraticae, anno 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. Anno 2005 factionem reliquit et anno 2006 ad Factionem Christianam democraticam nationalem colonorum accessit, cuius praeses ab anno 2010 est[1]. Quod factio in suffragiis saepe victa est, anno 2011 grex resistentium in factione condita est, qui contra eum praesidem nititur[2].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere