Psalmus 49
Psalmus 49 (enumeratione Graeca psalmus 48 dictus) libri Psalmorum verbis "Audite haec, omnes" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo stultitia divitiis confidendi tractatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Quia ut plurimum contingit impios homines, vel terrenis deliciis addictos, prospere et foeliciter agere, veros autem Dei cultores vel rebus adversis premi, vel sub miseriis suis languere: ne priores nimis in sua fortuna superbiant, alii vero despondeant animos, docet Propheta, quanvis bonis omnibus pro voto affluant profani homines, quandiu a Deo alieni sunt, umbratilem foelicitatem in qua sibi placent, quae instar somni evanescit, minime expetendam esse. Bonos autem, quanvis contumeliose tractentur, vel affligantur multis malis, respici tamen a Deo, ut tandem ipsos liberet.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 49 (48) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Audite haec, omnes gentes;
auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
3 quique terrigenae et filii hominum,
simul in unum dives et pauper.
4 Os meum loquetur sapientiam,
et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam;
aperiam in psalterio propositionem meam.
6 Cur timebo in die mala?
iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7 Qui confidunt in virtute sua,
et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
8 Frater non redimit, redimet homo:
non dabit Deo placationem suam,
9 et pretium redemptionis animae suae.
Et laborabit in aeternum;
10 et vivet adhuc in finem.
11 Non videbit interitum,
cum viderit sapientes morientes:
simul insipiens et stultus peribunt.
Et relinquent alienis divitias suas,
12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum;
tabernacula eorum in progenie et progenie:
vocaverunt nomina sua in terris suis.
13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit.
Comparatus est iumentis insipientibus,
et similis factus est illis.
14 Haec via illorum scandalum ipsis;
et postea in ore suo complacebunt.
15 Sicut oves in inferno positi sunt:
mors depascet eos.
Et dominabuntur eorum iusti in matutino;
et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,
cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius:
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia,
neque descendet cum eo gloria eius.
19 Quia anima eius in vita ipsius benedicetur;
confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20 Introibit usque in progenies patrum suorum;
et usque in aeternum non videbit lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit.
Comparatus est iumentis insipientibus,
et similis factus est illis.
Notae
recensere- ↑ "The Folly of Trust in Riches", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 49, p. 229.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 49 spectant. |
- Psalmus 48 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 48 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 49 in Nova Vulgata
- Psalmus 49 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |