Expositio Internationalis Caesaraugustana (2008)

(Redirectum de Expo 2008)

Expositio Internationalis Caesaraugustana (Hispanice Exposición Internacional de Zaragoza) fuit expositio mundana quae Caesaraugustae in Hispania e die 14 Iunii usque ad 14 Septembris anni 2008 celebrata est et cuius thematicus axis de aqua et evolutione sustentabili fuit. Locus consaepti expositionis ipsius pars facit: in ripa maeandri Ranillas, flexus quem Hiberus flumen facit urbem transeuns.

Amuletum Expositionis 2008, Fluvi, iuxta Basilicam Nostrae Dominae Pilae.
Aspectus generalis Expositionis 2008

Expositio 2008 Grapheo Internationali Expositionum (societate Expositionum attributionis responsali) regulatur. Caesaraugusta alias urbes candidatas velut Thessalonicam in Graecia aut Tergeste in Italia die 16 Decembris anni 2004 vicit ut sedes Expositionis 2008 sit.

Caesaraugusta quoque anno 2008 bicentenarium Obsidionum Caesaraugustae Belli Independentiae Hispanicae contra Napoleonicam irruptionem (anno 1808) et centenarium Expositionis Hispano-Francicae anni 1908 quae qualitativum saltum modernitati urbis supposuit commemorat.

Amuletum Expositionis 2008 gutta aquae est. Nominatur Fluvi, acronymum Latinum fluminis vitae.

Propositum

recensere

"Aqua et evolutio sustentabilis" titulus est sub quo expositio se evolvebat. Hoc praecipuum thema in varia subthemata dividitur quae sunt; "Aqua, parcae opes"; "Aqua vitae"; "Prospectus aquae" et "Aqua velut elementum relationis inter populos". In summa, aqua velut protagonista saeculi vicensimi unius.

Architectura et superficies

recensere
 
Intestina Papilionis Pontis
 
Papilio Hispaniae
 
Papilio Aragoniae
 
Turris Aquae

Aliquae constructiones et emblematica spatia Expositionis sunt:

Proposita ligata Expositioni

recensere

Circa Expositionem magnum consaeptum urbanum designatur, in quo salutatores dissimiles activitates facere possunt. Hae proposita sunt inter alia:

 
Hortus urbanus aquae, iuxta Expositionem
 
Canalis aquarum animosarum

Aliquae proposita Expositionis celebrationi ligata sunt:

  • Aggeris constructio in flumine Hibero qui aquas ad navigabilem partem faciendam regulat.
  • Fluminis riparum recuperatio per crepidinum amplificationem, ripisilvae purgationem, apopseon constructionem aut follis volatici pedifollii litoralisque camporum instructionem, inter alias res.
  • Profectus riparum fluminum Huervae et Gallici et Canalis Imperialis Aragoniae.
  • Accessio antiquorum depositorum vici Casablanca sicut lacus structilis cum navibus.
  • Mutatio et amplificatio Aeriportus Garrapinillensis a turma Ludovici Vidal. Triplicata est superficies de 4.500 praesentibus in 13.500 metra quadrata cum novo aedificio.
  • Profectus lanternarum urbis, tam monumentorum et pontium quam cursuum principalium. Hae opera inceperunt anno 2006 cum illuminatione 17 principalium monumentorum urbis, velut ecclesiarum Sanctae Ingratiae, Sancti Pauli aut Magdalenae.

Quoque illuminatio Basilicae Pilae et Cathedralis sedis exculta est. Opera valde praecipua in principalibus cursibus perficientur, inter quos cursus principales Vía Ibérica, Tenor Fleta et Goya sunt. Propositum 7,5 milionibus euronum erit.

  • Constitutio primi retis ferriviarii commeantis (Hispanice red de cercanías) Caesaraugusta, cum tramite inter vicos Casetas et La Cartuja.
  • Erunt tres urbanas stationes: Delicias-Statio, nova statio El Portillo, centricior, et Miraflores.

Spectacula

recensere
 
Spectaculum pyrotechnicum die dedicationis
 
Via principalis Expositionis 2008

Inter illecebrarum Expositionis programmata en spectaculum designanti uniuscuiusque diei eventuum. Inter excellentia, ecce:

Magna spectacula

recensere

Expositio Caesaraugustana 2008 tria magna spectacula in principiis de "Aqua et Evolutione Sustentabili" fundata producit.

  • Cathippaxis Circi Solis, Suscitatio Serpentis, quae quotidie consaeptum Expositionis percurrit.
  • Nocturnum spectaculum Mons Glacialis. Symphonia Poetica Visualis cuius artificiosa directio a Calixto Bieito ducitur.
  • Extraordinarium spectaculum, Homo Vertens, creatoris Argentinae societatis De la Guarda, Pichón Baldinu.

Musica classica, theatrum et saltatio

recensere

Palatium Congressuum hospitio e die 28 Iulii ad 31 Augusti programmationem octo magnorum taculorum theatri et saltationis coaetaneae, themati Monstrationis Internationalis conexorum aut ponderis relatione culturae Aragoniensi velut Francisco Goya aut Ludovico Buñuel, accipit. Pleraeque hae spectacula praesertim Expositioni creata sunt et ibi in primitiis inaugurata sunt.

Programmatio Auditorii Urbis Caesaraugustanae e serie undecim spectaculorum constat inter musicae symphonicae concentus et magnas monodias, velut e programmate addito musicae antiquae et cameralis, quod culturalem Expositionis consaepti pollicitationem in relicta urbi complet.

Moeniana Accensa

recensere

Moeniana Accensa (Hispanice Balcones Animados) spatia spectaculis destinata sunt et cotidie amplam et variatam programmationem accipiunt:

  • Moenianum Puerorum musicas, theatrales, ridicularias activitates, oblectabilia, neurospastica, saltationis spectacula et participativas activitates parvulis accipit.
  • Moenianum Artium Scaenicarum societatibus theatri et saltationis destinatur. Praeterea, flamenci et cabaretica spectacula accipit.
  • Moenianum Musicarum mundi musicis et praesntissimis sonibus praecipuum protagonismum dat coram praeclaris Aragoniensibus musicis.
  • Moenianum Culturarum, praecipue, spectaculis quae civitates ad Expositionem invitatae monstrare velint destinatur.

Spatium Laographiae Aragoniensis

recensere

Expositionis Caesaraugustanae 2008 salutator variata traditionalis laographiae programmatione frui potest in diversis spatiis, sicut in Moeniano Musicarum, Amphitheatro aut Papilione Aragoniae.

Expositio Nocturna

recensere
 
Carmen París in Amphitheatro actum faciens.

E decima hora p.m., et clausis participantium civitatum papilionibus, in Expositionis Caesaraugustanae 2008 consaepto pollicitatio spectaculorum et culturalium activitatum valde magnificatur.

  • Amphitheatrum: hoc magnum spatium cotidianas musicas actiones et dissimiles eventus omnibus caveae generibus hospitio accipit. Sua programmatio in musica electronica, multidisciplinariis spectaculis, gregis iaziaci et Latina musica et magnis nationalis internationalisque popularis rockicaeque concentibus fundatur.
  • Via, Forum Aragoniae et Forum Novum (Hispanice Calle, Plaza de Aragón et Plaza Nueva, respective): post iuxta flumen spectaculum, praecipua Expositionis consaepti Via et Forum unaquaque nocte, ex Iovis ad Solis diem, magnos theatri apparatus, spectaculares exhibitiones, aereas acrobatias velut musicas lucubrationes et itinerantia spectacula offerunt.

Participes

recensere
 
Tabula participantium civitatum cum principalibus globis ad quos Hispania pertinet notatis: Caeruleo Berolino colore civitates Hispanitatis et Caeruleo Unionis Europaeae

Inter has civitates notanda est participatio omnium Hispanitatis nationum, exceptis Portu Divite et Sahara Occidentali adhuc in decolonizationis processu; alius globus accurrens 19 27 civitatum Unionis Europaeae sunt, hae octo exceptiones Slovenia, Estonia, Finnia, Hibernia, Lithuania, Luxemburgum, Britanniarum Regnum et Bohemia sunt. Palaestinae praesentia excellit et ob absentiam eminent haud participationes Civitatum Foederatarum, Israelis, et iam nominati Britanniarum Regni, praeter alios socios Americanos.

Omnes Communitates Autonomae Hispaniae et Urbes Autonomae Hispaniae participant. Etiam in eventum duae societates internationales accurrunt: Consociatio Nationum et Unio Europaea.

Quod attinet ad voluntarios, sunt amplius 40.000 inscripti sunt qui sex horas cotidie collaborant. Secundum officiales praevisos calculos, praesentia per tres Expositionis 2008 menses septem miliones amplius salutationum erit.

Provectus

recensere

Expositionem in Hispanico et mundano mercatibus usque ad annum 2008 provehere societati gestoriae Expoagua 30 milionibus euronum fuit, sed aliae apportationes institutorum et societatum pecuniae Expositioni praebitoriorum numerum ad Expositionis provectum destinatum in circa 90 miliones euronum elevabunt.

Huius ambitiosi destinati propositum ut Expositio extra Caesaraugustam cognosceretur facere fuit, quamquam magna provectoria eventa hac urbe celebrata sunt. Provectoria expeditio die 23 Aprilis anni 2006, Die Aragoniae, officialiter incepit, quamquam Fluvi Expositionem 2008 in Bernabéu, Matriti, in finali certamine Canthari Regis de quo Real Zaragoza die 12 Aprilis certavit provexit.

Imago Aragoniae

recensere

Caesaraugusta et Expositio 2008 ex anno 2007 ad Aragoniam provehendam imago velut periegetico destinatio sunt. Expoagua foedus cum Turespaña obsignavit ut internationales expeditiones duorum proximorum annorum evolvantur. Huius propositi praecomputatio, in quo quoque tres administrationes participabunt, 750.000 euronum erunt. Electae destinationes archetypici foederis cum Turespaña obsignatae Britanniarum Regnum, Germaniam, Italiam, Franciam, Lusitaniam et Belgium includunt.

Per Martii mensem anni 2007, eventus in praecipuis Europaeis periegeticis certaminibus provectus est:

Cavea obiectiva

recensere
  • Scholares alumni: mobilia conclavia eis quomodo Expositio 2008 esset explicaverunt.
  • Congressuum sodales: indagatoriam materiam in Feria Exhibitionum acceperunt.
  • Grandes natu: pollicitationibus ut in diebus valli, minimae periegeticae frequentiae, veniant fruuntur.
  • Immingrantes: per proxenia, legationes et Diaconias Nuntiorum Brevium eos invitabit ad dierum nationalium civitatum eorum celebrationes.

(Per periodon e 14 Iulii ad 14 Septembris anni 2008)

  • Tessera unius diei (T1): 35 €
  • Tessera trium dierum (T3): 70 €
  • Tessera nocturna: 12 € (Aditus e decima hora)
  • Diploma Temporis (DT): 210 € (Sumpta)
  • Diploma Temporis Nocturnum (DTN): 174,6 € (Sumpta)

Pretii deminutionum series statuta est:

  • Pueri minores quam 5 annos nati: Gratis
  • Infantilis (5-14 annos nati): 40%
  • Iuvenes (15-25 annos nati), Maiores quam 65 annos nati et impediti homines: 25%
  • Tessera Iuvenilis et Tessera Familiaris: 12%

Pretii deminutiones accumulabiles sunt.

Tesserae trium dierum et Diplomatis Temporis venditum kalendis Decembribus anni 2006 incepit, cum ponderis pretii deminutionibus, cum operatoribus: Caja de Ahorros de la Inmaculada et Ibercaja. Die 10 Ianuarii anni 2007 ultima diplomata temporis, 30.000 dispositorum salutatoribus, vendita sunt.

Usus consaepti post Expositionem 2008

recensere

Intra societatis Expositionis Caearaugustanae 2008 labores destinatum aedificiorum instructionumque est, conclusa expositione internationali.

Ut aliquae aedificia Expositionem componentia variis institutis locentur aut alienentur. Sic, Papilio Aragoniae Gubernationis Aragoniae ministerii sedes erit per duae tabulata adita praevisis exhibitioni. Revera, duae emblematicissimorum consaeptorum, Turris Aquae et Papilio Pons, notis Aragoniensibus pecuniariis institutis praevisibiliter acquirentur.

Internationales papiliones ad graphea destinabuntur ut maximum mercatorium consaeptum Caesaraugustanum creetur. Haec mutatio Matritensi technyphio Lamela tradita est quod eorum expositiva tabulata in quattuor quae suo novo muneri respondeant convertet. In praesenti, Civitatis societas Expoagua vendidit aut 81.673,57 metra quadrata ex omnibus 167.568,57 parabilibus foederi obligata habet. Prima societas mercatoria quae unum aedificiorum praesentis Expositionis emit societas institutionis distantis Master-D (suum futurum aedificium hodiernus Papilio Mexici est). Huic empto multa alia adita sunt, velut carnaria societas Jorge aut assecurationum societas DKV Seguros. Quoque aedificium in Expositione Societati Radiotelevisificae Hispanicae (RTVE) et Collegio Officiali Ingeniariorum Technicorum Industrialium Aragoniae est.

Novum consaeptum domus ad otium resque refectorias destinatas quoque habebit.

Expositionis Internationalis consaepti spatiorum commercializatio internationalibus immobiliariis consultoriis Jones Lang LaSalle et King Sturge mandata est.

Papilione Hispaniae probabiliter Studium Generale Civitatis Caesaraugustanae utetur ad statuendum curriculum architecturae.

Quidem magna consaepti pars vero ad commercialem superficiem et ad technologicum consaeptum privatis societatibus construendum destinabitur.

Hi posteriores consaepti usus sic considerati sunt tempore adumbrationis Expositionis ut iam ante dedicationem circa 50% superficiei posteriori usui foederi obligaretur.

Controversia

recensere
 
Expositionis operae prope vicum La Almozara

Ranillas amplum inundationis aequor est Hibero creatum antequam urbanum capitis centrum ingrediatur quod hortis qui praecipue Caesaraugustano mercatui praebebant occupatum erat. Secundum societatis fontes, consaepti Expositionis 2008 constructio in meandro Ranillas 5,5 metra naturale soli planum elevavit, cui 334.000 metra cubica usi sunt ad quae 140.000 metra quadrata concreti structurae papiliones sustinenti addenda sunt.

Expositionis 2008 consaepti constructio in meandro Ranillas disputata est e variis socialibus collectivis qui contradictioni operarum et loci eventus cum propriae expositionis themate ad sustentabilitatem referente institerunt.

Hoc in sensu, geologi super inundationis aequora velut meandrum Ranillas non aedificare commendant, qui ut dicunt inundationis periodon circa 20 annos habet. Ut hoc problema solvatur, aggeres construentur, quamquam ut aliqui dicunt diu insufficientes possent. Hiberus et sui influentia flumina in superioribus aquis varios lacus structiles habere perpendenda sunt, quamobrem fluxus dominari generatim potest. Praeterea, circa 120 hectareae productivorum hortorum dirutae est et hoc solum expropriatum est, quod multimilionarium sumptum supposuit quem Buleuterion oppetere nequivit, quamobrem Ibercaja sola emit et permutavit ea Buleuterio pro aedificabili solo in polygono Arco-Sur, valde vituperato ob antioecologismum quia ab urbe amovetur, cum sustentabilitatis socialis oeconomicaeque urbisque compactae criteriorum contradictione.

Praeterea, Expositioni 2008 aliae operae effectae sunt, velut agger cum valvis in Hibero qui laminam stabilis aquae 4 chiliometra latam creet, a scientistis limnologia expertis vituperatus quia hydraulicum fluminis Hiberi regimen alterat. Has ob operas fluminis biodiversitas afficitur, quia autochthona bivalvia mollusca (naiades) removenda fuerunt in parte 8 chiliometra lata. Iulio anni 2005, Buleuterii Caesaraugustani technici et siphonarii 800 exemplaria naiadum specierum Anodonta cygnea, Unio mancus, et Potomida litoralis removerunt.

Questus de strepitus gradu quem operarum zonarum (praesertim aggeris et papilionum in meandro) vicini tolerandi erant constantes fuerunt, cum fere quotidianis delationibus biocolytico locali.

Pariter per Augusti mensem anni 2007 magna civilis controversia surrexit ob excavationem quae in flumine Hibero efficienda esset eius navigabilitati, causa Expositionis praevisae et privata societate rectae. Hoc consilium Mediaevalis Pontis Petrei (Hispanice Puente de Piedra) basis minutionem in Aragoniensi capite item implicat et facta est adversatis oecologistis, historici patrimonii defensoribus et scientifica communitate.

Vitae egestas (habitationalis pretii incrementum et commerciorum pretiorum inflatio ob Expositionem) iuxta cum biocolyticae praesentiae incremento Caesaraugustae tensam controversiam gignit, praesertim e socialibus collectivis et artificum collegia extra Civitatem quae vitae in urbe cum tam caris habitationibus obsistunt, quod facit, secundum ipsos, ut Caesaraugusta dardanariorum paradisus sit et in authenticam biocolyticam civitatem se convertat.

Quod attinet ad propriam Expositionem, in dedicationis mon«mento perfecta non erat, res singulae in consaepti intestinis deerant velut: stillationes, sublata saxa quadrata, aliqui pauci papilionis imperfecti et aedificatioria materia haud collecta, cum disturbatis vicinitatibus convivebant, praesertim in viridarii "Ludovici Buñuel" zona, precarie inaugurato.

Nexus externi

recensere