Religio Romana
Religio Romana mutabatur. Temporibus antiquioribus Romani et Lares et penates aliosque deos sive deas et numina necnon maiores suos colebant. Deinde multa mutuaverunt ab Etruscis et Graecis, praecipue quae ad cultum mythologiam attinebant. Subditorum quoque populorum deos et deas moniti vel responsis oraculorum vel libris Sibyllinis Romam traduxerunt. Ergo et familia deorum brevi aucta est et dei ipsi Romanorum simillimi Graecis facti sunt.
Specimen religionis Romanorum erat timor quidam, quae nobis nonnumquam superstitiosus esse videatur, ne religionem neglegerent neve deos laederent. Quod mirandum non est, quia fundamentum religionis Romanorum non aliqui libri sacri erant, sed - quem putabant - traditus mos maiorum. Ita omnis calamitatis, omnis cladis causam repertam esse putabant, si illud quod aliquo sacrilegio laesum erat numen reppererant. Veterrima carmina ne illis quidem sacerdotibus, quibus diebus festis cantanda erant, ad intellegendum aperta erant.
Religio Iovialis
recensereReligio Iovialis est nomen cultús quem tam privatim quam publice Romani reddebant caelitibus et quae ab originibus colebatur a populo Romano Quiritum.
Haec Religio Iovialis vere Romana originem suam trahit a temporibus indoeuropaeis, et multas similitudines habet cum religione Vedica et Induica nunc semper in India culta.
Religio Iovialis ex auctoritate publica abolita est sub regno Imperatoris christiani Theodosii eiusque templa deleta sunt.
Multi religionem Iovialem nunc temporis Paganismum sive Religionem Paganam erronee vocant.
Evolutio religionis Iovialis
recensereReligio Iovialis, cursu temporum, ita ut religio Induica, mutationes habuit quasi parallelas.
Dividi potest inter:
- religionem Romanam archaïcam, quae comparari potest cum religione Vedica, et inter
- religionem Romanam recentem, quae paulatim a saeculo secundo usque ad saeculum quartum ad quendam monotheismum cum hierarchia deorum vergebat, eadem ratione qua fit in Hinduismo.
Vestimenta flaminum
recensereVidesis:
Dei Romani et Graeci
recensereDei Romanorum Graecorumque erant:
Nexus interni
De religionis cultu
recensereNotae
recensereBibliographia
recensere- Jacqueline Champeaux, La religion romaine. Lutetiae: Librairie générale française, 1998. ISBN 9782253905523
- Georges Dumézil, La religion romaine archaïque. Lutetiae: Payot, 1974. 2a ed. ISBN 9782228892971
- Denis Feeney, Literature and Religion at Rome: Cultures, Contexts, and Beliefs. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1998. ISBN 9780521559218 (Paginae selectae apud Google Books)
- U. Lugli, Miti velati. La mitologia romana come problema storiografico. Genua, 1996
- Jörg Rüpke, ed., A Companion to Roman Religion. Oxonii: Wiley-Blackwell, 2011. ISBN 978-1444339246
- John Scheid, La religion des Romains. Lutetiae: Armand Colin, 2002. ISBN 978-2200263775
- John Scheid, Les Dieux, l'État et l'individu. Réflexions sur la religion civique à Rome. Lutetiae: Le Seuil, 2013. ISBN 978-2021089097
- Robert Turcan, Rome et ses dieux. Lutetiae: Hachette, 1998. ISBN 978-2-01-235307-7
- Aliae encyclopaediae
- Eva Parisinou, J. B. Rives, "Religion" in Graham Shipley et al., edd., The Cambridge Dictionary of Classical Civilization (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2006. ISBN 9780521483131) pp. 744-749
Nexus interni
recensereNexus externi
recensere- Religio Romana Anglice, Germanice, Hispanice Italice
- Lucius Caecilius Firmianus Lactantius, Lactantii Firmiani de diuinis institutionibus aduersus gentes rubrice pmi libri incipiunt, 1465