Catalogus navium[1] (Graece: νεῶν κατάλογος) est pars Iliadis,[2] quae oppida ducesque Achaeorum, qui Troiam navigaverunt, cum numero navium eorum indicis forma refert. Catalogus nomina ducum et loca a sociis habitata enumerat, interdum epitheto ornamenti causa addito. Catalogus Troianorum cum sociis similis sed brevior sequitur[3]. Etiam in Apollodori bibliotheca catalogus similis invenitur.

Tabula Graeciae Homericae: Graeci viridi colore signati, Troiani et socii eorum flavo

Epitome recensere

In catalogo navium describuntur viginti novem classes a quadraginta sex nauarchis ductae, quae summam 1 186 navium faciunt.[4] Refertur quemque navem Boeotorum 120 homines continuisse et si aliae naves aequum numerum portabant, putare possumus 142 320 homines ad Troadem transvectos esse. Catervae cum variis gentibus et 164 locis coniunguntur. Plurima loca hodie agnoscuntur et in Aetate aënea inferiore habitabantur. Totus exercitus nominibus Danais, Argivis, Achaeis, vel Achaeorum filiis appellatur. Aliae enumerationes apud alios scriptores antiquos reperiuntur. Pseudo-Apollodorus in Bibliotheca dat triginta catervas sub quadraginta tribus ducibus et summam 1 013 navium.[5] Hyginus 1 154 naves refert, sed summam tantum 245 navium dat.[6]

Versus Gens Numerus navium Nauarchi[7] Oppida
2.494 Boeoti 50, centenis vicenis hominibus completae (Primum Thersander, dein) Peneleos, Leitus, Arcesilaus, Prothoënor, Clonius Hyria, Aulis, Schoenus, Scolus, Eteonus, Thespiae, Graia, Mycalessus, Harma, Eilesium, Erythrae, Eleon, Hyle, Peteon, Ocalea, Medeon, Copae, Eutresis, Thisbe, Coronea, Haliartus, Plataea, Glisas, Thebae, Onchestus, Arne, Midea, Nisa, Anthedon
2.511 Minyae 30 Ascalaphus, Ialmenus Aspledon, Orchomenus
2.517 Phocei 40 Schedius, Epistrophus Cyparissus, Pytho, Crisa, Daulis, Panopeus, Anemorea, Hyampolis, Cephissus fluvius, Lilaea
2.527 Locri 40 Aiax Oileus (Aiax minor) Cynus, Opous, Calliarus, Bessa, Scarphe, Augeae, Tarphe, Thronium
2.537 Abantes Euboeae 40 Elephenor Chalcis, Eretria, Histiaea, Cerinthus, Dium, Carystus, Styra
2.546 Athenienses 50 Primum Menestheus (dein Acamas et Demophoon, Thesei filii) Athenae
2.557 Salaminii 12 Aiax Telamonius (Aiax maior) Salamis
2.559 Argivi 80 Diomedes cum Sthenelo et Euryalo Argos, Tiryns, Hermione, Asine, Troezen, Eїonae, Epidaurus, Aegina, Mases
2.569 Mycenaei 100 Agamemnon, Mycenarum rex, summus dux Mycenae, Corinthus, Cleonae, Orneae, Araethyrea, Sicyon, Hyperesia, Gonoessa, Pellene, Aegium, Helice
2.581 Lacedaemonii 60 Menelaus, Agamemnonis frater, Helenae maritus Pharis, Sparta, Messe, Bryseae, Augeae, Amyclae, Helos, Laas, Oetylus
2.592 Nomen non refertur. 90 Nestor Pylos, Arēne, Thryum, Aepy, Cyparisseis, Amphigenea, Pteleum, Helos, Dorium
2.603 Arcades 60 Agapenor Cyllene, Pheneus, Orchomenus, Rhipae, Stratie, Enispe, Tegea, Mantinea, Stymphalos, Parrhasia
2.615 Epei Elidis 40 Amphimachus, Thalpius, Diores, Polyxenus Buprasium et terrae Hyrmine, Myrsino, Olene, Alesio inclusae
2.624 Dulichii 40 Meges Dulichium, Echinades
2.631 Cephallanes 12 Ulixes Ithaca, Neritum, Crocylea, Aegilips, Same, Zacynthus et pars continentis contra insulas
2.638 Aetoli 40 Thoas Pleuron, Olenus, Pylene, Chalcis, Calydon
2.645 Cretenses 80 Idomeneus, Meriones Cnossus, Gortys, Lyctus, Miletus, Lycastus, Phaestus, Rhytium, alii
2.653 Rhodii 9 Tlepolemus Lindus, Ielysus, Cameirus
2.671 Symiaci 3 Nireus Syme
2.676 Nomen non refertur. 30 Phidippus, Antiphus Nisyrus, Crapathus, Casus, Cos, Calydnae insulae
2.681 Pelasgi, Myrmidones, Hellenes, Achaei 50 Achilles (dein Neoptolemus) Pelasgicon Argos, Alos, Alope, Trachis, Phthia
2.695 Nomen non refertur. 40 Protesilaus, dein Podarces Phylace, Pyrasus, Iton, Antrium, Pteleum
2.711 Nomen non refertur. 11 Eumelus Pherae, Boebe, Glaphyrae, Iolcus
2.716 Nomen non refertur. 7, quinquagenis remigibus ac sagitariis completae Philoctetes, dein Medon Methone, Thaumacia, Meliboea, Olizon
2.729 Nomen non refertur. 30 Podalirius, Machaon, duo Aesculapii filii Tricca, Ithome, Oechalia
2.734 Nomen non refertur. 40 Eurypylus Ormenius, Hypereia (fons), Asterius, Titanus
2.738 (Lapithae) 40 Polypoetes, Leonteus Argissa, Gyrtone, Orthe, Elone, Oloosson
2.748 Enienes, Perrhaebi 22 Guneus Cyphus, Dodona (Thessalia), Gonnos, Titaresii ripae
2.756 Magnetes 40 Prothous Circa Peneum et Pelion

Notae recensere

  1. Jacobi Pontani de Societate Iesu poeticarum institutionum libri tres (1594)
  2. Ilias 2,494-759
  3. Ilias 2,816-877
  4. J. V. Luce, Homer and the Homeric Age (Novi Eboraci: Harper & Row, 1975).
  5. Apollodorus, Bibliotheca 3.11.
  6. Hyginus, Fabulae 97.
  7. Tempus narrationis est in prima belli Troiani parte et naves describuntur quae ad Troadem erant. Nauarchi catervarum qui in aliis temporibus et locis reperiuntur non in catalogo referuntur et hic inter parentheses dantur.

Nexus externus recensere