Vide etiam paginam fere homonymam: Carpathos (demus)

Vide etiam paginam fere homonymam: Carpathos (regionalis unitas)

Carpathus
Κάρπαθος
Carpathus (Greece)
Carpathus
Carpathus
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Sporades meridianae
Area 324.07 km²
Altitudo maxima 1215 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Carpathos
Locus medius Pigadia
Demographia
Numerus incolarum 6565 (2010)
Spissitudo 20 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Carpathi tabula
Carpathi tabula

Carpathus sive Carpathos (Graece Κάρπαθος, Turcice Kerpe, Italiane Scarpanto) est insula et demus Graeciae circiter 6550 incolarum (status 2010), inter Rhodum et Cretam et in catena insularum Dodecanesi sita, secunda huius archipelagi quod ad superficiem pertinet.

Loci natura recensere

Carpathus est una ex insulis quae montes Peloponnesi cum monte Tauro in Turcia austro-occidentali coniungunt ac simul Aegaeum mare a Mediterraneo terminant. Insulae vicinae sunt Rhodus (46 km in boreo-orientem versa) et Casos (6 km in austro-occidentalem versa); a septentrione freto latitutidinis 100 metra et altitudinis fere 1.5 metra separata est insula Saria non habitata. Longitudo maxima a septentrionibus in meridiem est 48 chiliometra, latitudo maxima paene 12 chiliometra assequitur, latitudo minima minus quam 3.5 km. Montes glabri, partim pinis consiti insulam a septentrionibus in meridiem transeunt. Cum montes in parte insulae septentrionali circiter 600 m assequantur, in insula media mons nomine Cale Limne (Kαλή Λίμνη, "lacus bonus") seu Lastus usque ad 1215 m oritur, qui una cum Attabyro (Αττάβυρος) Rhodio est summus mons Dodecanesi. Pars in meridiem versa primo tumulosa, denique plana. Silvae olim uberes magna ex parte incendiis consumptae sunt.

Mythologia et historia recensere

Mythologia Carpathum patriam gigantis Iapeti et Carpathium mare sedem Protei esse vult.[1] Etiam Prometheus hic vixisse dicitur.

Homerus insulam "Crapathum" vocat: Οἳ δ' ἄρα Νίσυρόν τ' εἶχον Κράπαθόν τε Κάσον τε [...],[2] Hymnus Homericus in Apollinem Delicum (v. 43) insulam "ventosam" (Κάρπαθος ἠνεμόεσσα) dicit.

Dores quattuor civitates condiderunt: Posidium (Ποσείδιον, hodie Pigadia), Arcesiam (Αρκέσεια, hodie Arcasa), Brycum (Βρυκούς, hodie Brucunta) et Nisyrum (Νίσυρος, hodie forse Ta Palatia, Saria), quare Strabo insulam "Tetrapolim" vocavit. Tum insula maxime fecunda erat. Ab anno 478 a.C.n. socius fuit Athenarum in Foedere Delio, postea particeps fortunarum Rhodi insulae fuisse videtur.[3]

Secuta sunt imperia Romanorum, Byzantii, Francorum et Equitum Rhodiorum, dum demum sub dicionem Imperii Ottomanici venit. Una cum aliis Dodecanesi insulis anno 1912 ab Italianis occupata est, in quorum locum anno 1943 milites Germani successerunt.

Anno 1944, militibus Italianis Germanisque deductis, cum fames insulam vexaret, septem piscatores navicula Aegyptum navigaverunt auxilium petituri. Una septimana post in nave Britannica redientes incolis famelicis cibos et medicamenta apportaverunt. Monumentum in portu Phoenicii (Φοινικι) facinus forte memorat. Anno 1948, demum Carpathus civitati Graeciae adiuncta est.

Die 23 Maii anno 2006 prope insulam duo aeroplana militaria generis F-16 "Falcon", unum Graecum unum Turcicum, inter se collisi sunt.[4] Causa fuit controversia de confiniis inter Graeciam et Turciam adhuc non soluta, quae iam pluries paene bellum concitavit. Pigadiae monumentum prope portum situm gubernatorem Graecum interfectum admonet.

Administratio recensere

Usque ad annum 2010 Carpathus nomo vel praefecturae Dodecaneso attributa erat. Demum Carpathum necnon commune Olympum continebat. Anno 2010 administratione reformanda (vide: Libellus Callicratis) regionalis Carpathi unitas in regione Aegaeo Australi formata est, ad quam insulae Carpathus, Casos, Saria et plures insulae minores Aegaei maris pertinent. Ex tunc omnis insula Carpathi unus demus factus est, Olympus Carpathi demi pars (δημοτική ενότητα). Pristini demi nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα), quae communium ante 2010 terminos sequuntur et amplius in "unitates locales" (Graece: τοπική κοινότητα) divisae sunt, quibus est consilium locale cum praeside. Locus medius est Carpathus urbs sive Pigadia.

Demus Unitas localis
(δημοτική ενότητα)
Nomen Graecum area km² incolae 2001 incolae 2010 Unitas popularis
(Δημοτική Ενότητα)
Carpathos (demus) Carpathos Δημοτική Ενότητα Καρπάθου 219.924 5750 5881 Carpathos, Aperium, Arcasa, Bolada, Menetae, Mesochorium, Othos, Pylae, Spoa
Olympus Δημοτική Ενότητα Ολύμπου 104.876 761 684 Olympus

Varia recensere

  • In insulis Carpathi, Sariae et Casi lyciasalamandra helverseni, species lyciasalamandrae, vivit.[5][6] Est unicum caudatum in Aegaeo mari meridiano. Inter vertebratis Graeciae imprimis hanc speciem in periculo esse putatur.
  • Etiam monachus monachus Carpathi vivebat, sed periclitatur, ut periret.[7]
  • Carpathi traditiones alibi amissae adhuc coluntur, inter quas Mantinadae (Μαντινάδα), quae dicuntur, versus quindecim syllabarum, qui bini ac bini coinuncti canuntur.
  • Etiam periegesis paulatim maioris momenti fit. Etesiae fortes in parte insulae meridiana, quae aestate per nonnullas hebdomadas continuas die noctuque potentia 5-7 Bft. flant et iterdum etiam 9 Bft. assequuntur, insulae sinus imprimis lapsui super fluctus idoneos efficiunt.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus .... (Vergilius, Georgica 4,388).
  2. Ilias, 2,676
  3. Κάρπαθος, Ιστορία και Πολιτισμός
  4. Commentatio apud stern.de: [1]
  5. Lyciasalamandra helverseni in indice rubro IUCN specierum, quae sunt in periculo, ut perirent.
  6. The Greek Habitat Projekt Natura 2000: An Overview, Mertensiella (Salamandra) luschani p. 5, Anglice [2]
  7. Monachus monachus in indice rubro IUCN specierum, quae sunt in periculo, ut perirent.

Bibliographia recensere

  • Schwab, Antje, et Gunther Schwab.2004. Karpathos. Coloniae Agrippinae: Verlag Michael Müller. ISBN 3-89953-145-0.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpathum spectant.
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!