Vide etiam paginam fere homonymam: Phthiotis (regionalis unitas)

Phthiotis[1] vel Phthia[2] (Graece dialecto epico Φθίη sed oratione soluta Φθιῶτις[3]) fuit regio Graeciae antiquae in eodem fere loco iacens ac regionalis unitas hodierna Phthiotis.

Mythologia recensere

Phthia in mythologia Graeca[4] initio fuit urbs, deinde regio Thessaliae meridianae (in Graecia Media). Phthiotis ex valle Sperchii et litore septentrionali Sinus Maliaci exstans regnum fuit Pelei ab Aeaco conditum et locus natalis filii eius Achillis nec non patria Myrmidonum.

Secundum traditionem Thessalicam conditor et heros eponymus urbis Phthiae est Phthius, filius Poseidonis et Larissae, frater Achaei et Pelasgi.[5]

Situs recensere

Phthiotis agros circa Othrym inter Sinum Maliacum et Pagasaeum comprehendit. Antiquitate ab Hellenibus et Achaeis inhabitata erat, qui postea simul "Achaei Phthiotae" appellati sunt, quare ipsa regio "Achaia" vocata est.

Urbs maximi momenti post bella Graeco-Persica fuit Thebae Phthioticae ad Sinum Pagasaeum in Thessalia sitae, quae sunt forsitan eadem ac Phylace.

Aliae urbes sunt: Heraclea Trachin, Anticyra, Pharsalus, Thetidium, Lamia, Magnesia, Iolcus, Demetrias, Methone, Alope, Phthia.

Antiqua Phthiotis hodie ad regionales unitates Phthiotidis (quae quamvis terra minore nomen recepit) ac Magnesiae pertinet.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Ernst Meyer: Phthia, in: Der Kleine Pauly, Vol. 4 (1979), Coll. 831.

Notae recensere

  1. Pomponius Mela, Chorographia 2.40
  2. Hyginus, Fabulae 14.8
  3. Strabo, Geographia 9.5.3
  4. Homerus: Ilias IX, 363
  5. Benjamin Hederich: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, Coll. 2003 (in interrete)
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!