Anticyra (Graece: Ἀντίκυῤῥα vel Ἀντίκυρα; Neograece: Αντίκυρα) est nomen urbis (antiquae et hodiernae) in regionali Boeotiae unitate Graeciae, qui usque ad annum 2010 erat demus, nunc est pars (δημοτική ενότητα, i.e. "unitas popularis") Distomi-Arachobae-Anticyrae demi. Anticyra fere 15 chiliometris a Desphina, 36 a Lebadia et 190 ab Athenis abest. Anticyra secundum litus notum aedificata est.

Wikidata Anticyra
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°23′0″N 22°38′0″E
Numerus incolarum: 1 448
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Distomum-Arachoba-Anticyra

Tabula aut despectus

Anticyra: situs
Anticyra: situs

Geographia recensere

Pauci agri circa urbiculam patent. Montes maxima ex parte herbis saxisque tecti sunt, silvae tantum in locis inferioribus inveniuntur. Litus in meridiem spectat.

Historia recensere

Tempus Graeciae antiquae recensere

Anticyra antiqua, cuius adhuc nonnullae reliquiae videntur, admodum illustris urbs fuit. Homericae Cyparisso in catalogo navium inventae[1] aequatur, unde classis Phocea Aulidem petivit, deinde Troiam. Tempore Romano Anticyrae adhuc sepulcrum Schedii et Epistrophi, qui classi praeerant, exstabat. Nomen Cyparissi a conditore eponymo Cyparisso repetit.

Secundum aliam traditionem urbs nomen a quodam Anticyreo traxit, qui Herculem veratro (Graece: ἑλλέβορος) ab insania curavisset.[2] Ob veratrum urbs antiquitate insignis erat.[3], quod in urbis vicinia crevit et medicamen contra insaniam habitum est. Quodam sesamoide nomine "Anticyricon"[4] addito res salutaris confecta est, quae multos homines spe salutis attraxit[5]. Ex quo variae sententiae sive proverbia sicut "Αντικυρας σε δει" aut "naviget Anticyram" orta sunt, praeterea frequentes significationes apud scriptores Graecos Latinosque inveniuntur.[6] Veratrum etiam contra arthritim ac epilepsiam opiferum esse putabatur.

Tempus Hellenisticum recensere

Anticyra a Philippo II, Macedonum rege, Tertio Bello Sacro anno 346 a.C.n. deleta est [7] Urbem tamen mox opes recuperavisse ex eo liquet, quod novum Dianae templum exstructum et statua Praxitelis, sculptoris insignis, iam anno 330 a.C.n. empta est.[8] Postea Romanis cum Macedonibus pugnantibus Anticyra pluries oppugnata et deleta est. Anno 198 a.C.n. a Tito Quinctio Flaminio capta est, qui ibi hiberna habuit.[9] Saeculo secundo a.C.n. Anticyra nummos autonomos ex aere factos cudit, qui in parte aversa caput Neptuni monstrabant, parte reversa Dianam facem arcumque ferentem.[10]

Tempus Romanum recensere

Pausanias, qui urbem saeculo secundo visitavit, res singulas dinumerat: templum Neptuni in urbe cum statua dei aenea, duo gymnasia, quorum in uno erat statua Xenodami, qui anno 67 Olympia in pancratio vicerat[11], forum multorum staturarum aenearum, puteus tectus, sepulcrum Schedii Epistrophique, et duo templa Dianae extra muros, unum Dianae "Dictynnae" dedicatum, alterum, ubi erat Praxitelis statua, Dianae "Eileithyiae".[12]

Medium Aevum recensere

Tempore Byzantino urbs erat sedes episcopalis; ampla basilica quinque navium, cuius pavimentum opere musivo ornatum erat, annis 1980 effossa est. Terrae motu anni 620 magna urbis pars deleta esse videtur. Saeculo decimo quarto portus munitus Regni Aragoniae nomine Port de Arago fuit et verisimiliter ad dominium Salonae (hodie: Amphissa) pertinuit.

Res gestae recentiores recensere

Cum Graecia libertatem nacta est (1832), Anticyra erat locus piscatorum nomine Aspra Spitia (Neograece: Άσπρα Σπίτια, "domus candidae") appellatus.[13] Anno 1929 urbi nomen antiquum datum est (Nomine "Aspra Spitia" abhinc vicum vicinum denotante). Secundo bello mundano ac Bello civili Graeco peractis urbs tota refecta est annis 1950 exeuntibus. Numerus incolarum crevit, ex quo ibi et aluminii officina et periegesis operandi occasiones praebent.

Reliquiae antiquae recensere

Anticyra antiqua anno 1806 a Gulielmus Martino Leake reperta est, qui primas inscriptiones nomen urbis demonstranes invenit. Inter reliquias maximi momenti est templum Minervae archaicum, in quo parva sed pulchra statua deae aenea inventa est, maxima pars munitionum saeculi quarti a.C.n. una cum duabus turribus rectangularibus, et balnea maturi Christianismi cum hypocausto, olim pars domus.[14]

Notae recensere

  1. Ilias 2,519
  2. Pausanias Χ 3,1; 36,5. - Ptolemaeus, Geogr. Hyph. ΙΙ 184,12. - Stephanus Byzantinus, s.v. «Aντίκυρα»
  3. Theophrastus, Historia plantarum ΙΧ 10,2-4; Dioscorides, De materia medica IV 148-152,162; Plinius, Naturalis historia XXV 48-52
  4. Plin. 22,133; Plin. 25,52
  5. Horatius sat. 2,3,83; Gellius 17,15,6
  6. Sicut Horatius de art. poet. 300, ubi "tribus Anticyris caput insanabile" invenitur.
  7. Diodorus Siculus XVI 59-60; Pausanias Χ 3,1-3.
  8. Rizzo G.-E., Prassitele (Mediolani – Romae 1932), p. 13. Lacroix L., Les reproductions de statues sur les monnaies grecques (Leodii 1949), pp. 309-310; Corso A., Prassitele. Fonti Εpigrafiche e letterarie. Vita et opere, vol. 1 (Romae 1988), pp. 182-184. Rolley C., La Sculpture Grecque 2, La période classique (Parisiis 1999), p. 244.
  9. Polybius XVIII 28,45,7, XXVII 14,16,6.
  10. Sideris 2001, pp.122-3.
  11. Illa Olympia anni 67 sera coepta sunt, quod imperator Nero interesse voluit.
  12. Secundum inscriptionem nuper inventam, vide RE, s.v. "Diktynna", col. 584-588. Dasios F., Antikyra, ADelt 52 (1997) [2003], p. 450.
  13. Arrowsmith, John. Turkey in Europe. 1832.
  14. Sideris 2001, pp. 114-120

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!