Haec pagina de demo Graeco in Euboea sito explicat. Si urbem Austriacam quaeris, vide Styra (Austria Superior).

Styra (Graece: Στύρα) est vicus et pristinus demus Euboeae (Δήμος Στυραίων) 2840 incolarum (status: 2010) in Graecia. Ab administratione reformata anni 2011 (vide: Libellum Callicratis) est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα) Carysti demi.[1]

Wikidata Styra
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°9′21″N 24°14′26″E
Numerus incolarum: 310, 528
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Karystos Municipality

Tabula aut despectus

Styra: situs
Styra: situs

Historia recensere

Hodie duo sunt vici (Nova et Vetera Styra), inter quos urbs antiqua homonyma iacebat. Iam ab Homero commemorata est;[2] primi nuntii historici a tempore belli Persici oriuntur. Tempore Romano Styra (una cum Carysto) ob marmor Carystium nota erat; lapicidinae antiquae adhuc videri possunt. Prope a lapicidinis sunt domus "δρακόσπιτα" (i.e. domus draconum) vocatae magnis saxis (monolithis) aedificatae, quae non erant sacra antiqua, ut putabatur, sed dormitoria eorum, qui in lapicidinis laborabant.[3]

Notae recensere

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Ilias 2,539: Οἵ τε Κάρυστον ἔχον ἠδ᾽ οἳ Στύρα ναιετάασκον
  3. Vox Styra, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.{Theodisce}