Marmor Carystium
Marmor Carystium est varietas marmoris a Romanis adhibita. Nomen ab urbe Carysto in insula Euboea deductum est, qua ex regione hoc marmor oriundum erat.
Marmor Carystium e numerosis lapicidinis in Euboeae litore austro-occidentali inter urbes Styra et Carystum sitis elicitum est.
Color marmoris principalis est albus-subviridis, validis limitibus fluctuantibus coloris viridis nec non frequentibus stratis micae discursus.
Iam Graeci antiqui hoc marmore usi sunt; a primo saeculo a.C.n. etiam Romam importatum est. Plinius maior in Naturali Historia[1] narrat columnis ex marmore Carystio Romae domum Claudii Mamurrae ornatam esse. Cum lapicidinae in possessionem imperialem venissent, marmor Carystius toto Imperio Romano diffusum est. Lapicidinae usque ad quintum saeculum in usu erant.
Marmor Carystium praecipue ad scapos columnarum leves conficiendos adhibitum est, sicut columnas pronai templi Antonini et Faustinae in Foro Romano Romae. Etiam sculpturae factae sunt, ut puta Crocodilus "Canopum" Villae Hadrianae Tibure sitae ornans.
Note
recensere- ↑ Plin., Nat.Hist., XXXVI, 48