Wikidata-logo.svg Troezen
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°28′0″N 23°25′0″E
Numerus incolarum: 673
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Troizinia Municipality

Geographia

Superficies: 40.597 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Troezen: situs

Troezēn (-is, f.) (Graece Τροιζήν; Neograece Τροιζήνα) est urbs antiqua Argolidis inter cuius ruinas stat oppidum hodiernum. Hoc oppidum caput est demi (nomine Troezenia) qui temporibus nostris regioni Atticae in Graecia attribuitur. Ad demum Troezeniam anno 2011 addita est demus antiqua Methana.

De fabulis mythicisRecensere

 
Nummus aeneus a Troezeniis quarto saeculo a.C.n. exeunte signatus ː ex altera parte caput deae Athenae, ex altera tridens cum delphino. Etenim Athena et Poseidon hanc regionem simul possidere iussi erant.

Nomen a Troezene, Pelopis filio, duxisse a mythographis antiquis dicebatur, qui cum fratre Pittheo e Pisatide huc venerat et regnum condidit[1]. Hic Aegeus filium Theseum e filia regis Pitthei genuit, hic vitam agebat Hippolytus filius Thesei et Amazonis quem secundo saeculo p.c. Troezenii cultu, templo, sacerdote adhuc honorabant[2]. Ita in tragoedia Euripidis Hippolytus inscripta actio Troezene agebatur.

Eandem fabulam de se atque Athenienses narrabant ː lis inter Posidonem et Athenam de illius regionis possessione orta erat sed Zeus arbiter electus condominium creavit, quoad et nummi alludebant[3].

Troezenii colonias in Cariam deduxerunt ubi Halicarnassum et Myndum incoluerunt[4] (non primi incolae fuisse videntur).

NotaeRecensere

  1. Strabo, Geographica VIII.6.15
  2. Pausanias II.32.1
  3. Pausanias II.30.6
  4. Pausanias II.30.9 et II.32.6


Cives praeclariRecensere

FontesRecensere

Nexus interni


  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!