Myndus vel Myndos (Graece Μύνδος) fuit antiqua colonia Dorica ab Troezenis condita in Caria[1], regione antiqua Asiae Minoris, (Turcia), prope Halicarnassum sita. Hodierni temporis vicus Turcicus nomine Gümüslük situm oppidi antiqui occupat.

Myndi insula leporum Turcice Gümüslük appellata.

Etiamsi oppidum temporibus antiquis numquam magni momenti fuit a scriptoribus antiquis Myndus moenia alta et portum facile navigatu habuisse dicitur[2] Et Plinius maior[3] et Stephanus Byzantinus (s. v.) cuiusdam veteris oppidi Cariorum nomine Palaemyndus mentionem faciunt, quod prope Myndum iacuisse indicant[4].

Alexander Magnus cum oppugnationem Halicarnassi urbis iniret censuit Myndum occupandum esse antequam id facere coepere posset; conatus autem oppidum vi capere a Myndiis paucis eorum iacturis acceptis repulsus est.[5]

  1. Pausanias II.30.9
  2. Strabo xiv. p. 658; Arrianus, Anab. i. 20, ii. 5.
  3. v. 29
  4. Comp. Strab. xiii. p. 611
  5. Arrian, l. c.; comp. Hecat. Fragm. 229; Polyb. xvi. 15, 21; Scylax, p. 38; Ptol. v. 2. § 9; Liv. xxxvii. 15; Hierocl. p. 687.