Hippolytus (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Hippolytus (Graece Ἱππόλυτος / Hippólytos) vel Hippolytus Stephanephoros[1] est Graeca tragoedia quam Euripides anno 428 a.C.n. docuit, quaeque primas tulit (Iophon secundus, Ion tertius fuit). Iam paucos ante annos Hippolytum dederat Euripides in qua tragoedia nonnulla parum decentia spectatores offenderant. Quibus resectis poeta iterum argumentum coram Atheniensibus tractabat[2]. Fabula Phaedrae insane privignum Hippolytum amantis atque eum post repulsam apud maritum Theseum falso accusantis non late divulgata ante quintum saeculum a.C.n. fuisse videtur, sed ab ipsis poetis tragicis Atticis celebrior facta. Sophocles quoque Phaedram composuit, de qua paene nihil comperimus.

Mors Hippolyti, a Ioanne Baptista Lemoyne ficta.
Vide etiam paginam discretivam: Hippolytus.

Personae

recensere
  • Hippolytus, adulescens Artemidi devotus, filius Thesei et Amazonis, Phaedrae privignus
  • Phaedra, uxor Thesei et Hippolyti noverca
  • Theseus, rex Athenarum
  • Aphrodite dea
  • Artemis dea
  • Nutrix Phaedrae
  • Chorus feminarum Troezeniarum
  • Iuvenes qui Hippolytum in venationibus comitantur et velut chorum secundarium formant
  • Servus, ancilla, nuntius

Actio Troezenae agitur. Spectatores portas palatii regii vident ante quas statuae Artemidis et Aphroditae ad aras erectae sunt.

Summarium

recensere
 
Mors Hippolyti a Laurentio Alma-Tadema ficta
  • Prologusː Aphrodite spectatoribus nuntiat se hac ipsa die poenas de Hippolyto adulescente sumpturam esse qui eam venerari recusat et cum Artemide silvas percurrit. Quod ut efficeret amorem insanum Phaedrae, patris eius uxori, instillavit. Tum incedit redux Hippolytus cum comitibus. Coronam puram virgini deae quam inter omnes colit florum coronam consecrat. Uni e servis eum hortanti ut Aphroditae quoque aliquos honores tribueret respondet 'sibi non placere nocturnos deos'[3].
  • Parodosː chorus feminarum scire cupit quo malo marcescat regina Phaedra et varias coniecturas canit.
  • Primum episodiumː ancillae Phaedram ante domum in lecto portant. Ignota de causa inedia mori cupit. Maesta nutrix crebris interrogationibus efficit ut tandem amorem in Hippolytum privignum fateretur. Primo horrescunt audientes nutrix et chori mulieres; mox tamen nutrix alumnae salvandae cupida negat culpae haerere Phaedramː insuperabilem enim esse Amoris et Aphroditae vim quae multas alias et praeclaras feminas domuit. Simul philtra se nosse quae talem amorem sanare possint. Quo dicto intra domum sese recipit.
  • Stasimon primumː chorus vim Amoris et ingentes calamitates quas secum circumfert canit.
  • Secundum episodiumː nutrix 'amantius quam honestius', ut aiebat chorus[4], Hippolytum de Phaedrae amore certiorem fecit qui exhorrescens orationem de vitiosa mulierum natura[5] habet et usque ad Thesei reditum domum relinquere constituit. Nisi sacramento a nutrice adactus esset omnia patri indicaturus erat. Phaedra quae omnia audivit nutricem maledictis increpat et expellit. Ultimis verbis non solam perituram testatur.
  • Stasimon secundumː chorus quantum ad remotissimas terrarum regiones, sive Hesperidum hortos sive ripas Eridani, fugere cupiat dolenter canit quia imminentem reginae mortem suspicatur.
  • Tertium episodiumː ancilla reginam sese suspendisse renuntiat. Theseus tum ex itinere redux fatum suum et uxoris lamentatur donec pugillares in manu mortuae adspicit. Quibus perlectis ira excanduitː scripserat enim Phaedra sibi vim stupri Hippolytum intulisse. Tum imprecationibus in filium invehitur atque Posidonem patrem invocat qui se trium votorum compotem facturum olim pollicitus erat. Tum advenit Hippolytus qui causam suam vix agere potest ob iracundiam patris et quia iureiurando veritatem de Phaedrae amore dicere vetatur. Iussu Thesei e regno statim expellitur.
  • Stasimon tertiumː chorus an re vera divina providentia res humanas regat dubitat cum aldulescentem purum et innocentem ita a patre damnatum videt. Hippolyti desiderium canit.
  • Exodosː nuntius narrat quomodo Hippolytus, cum praeter oram maris curru veheretur, equis ab ingenti tauro e fluctu surgente expavefactis saxis impactus sit atque letalibus vulneribus adfectus. Ac primo Theseus non movetur quamquam nuntius vehementer testatur sese Hippolytum hominem malum fuisse non credere. At tum auditur Artemidis deae vox veritatem de Phaedrae funesto amore proclamantis et sanctitatem morum filii laudantis; simul culpam Thesei et Phaedrae magna ex parte in Aphroditae voluntatem reicientis cui a mortalibus resisti non potest. Incedit tum Hippolytus moribundus et duobus comitibus subnixus. Gementem eum solatur dea quae cultum heroicum Troezenae per multa saecula[6] ei pollicetur necnon vindictamː mortalem ab Aphrodita maxime amatum sagitiis sese confixurum (plerique commentatores ad Adonem hoc loco alludi volunt etsi Adonis vulgo ab apro necatus dicitur). Postremo Hippolytus in amplexu miseri patris animam efflat.

Interpretatio

recensere

Hippolyti fatum vetus Graecorum principium μηδὲν ἄγαν (ne quid nimis) a nutrice memoratum[7] confirmare videtur. Hybris (ὒβρις) enim exemplum praebere videtur cum se omnium hominum optimum esse iactat[8] vel nonnullis deis honores tribuere recusat. Virtus nimia quoque deos irritare potest quod Artemis testatur dicensː Generositas animi tui te perdidit[9]. Sed ut alibi apud Euripidem de iustitia et aequitate deorum dubitare licet. Vanum est servi cuiusdam votumː Sapientiores esse mortalibus deos decet[10]. Ipsi dei peccatorum causa sunt.

  1. Hoc est 'coronifer' ut ab altero Hippolyto velato dicto distinguatur. Nam versibus 73-87 heros coronam puram deae quam veneratur offert. Quod nomen non ab ipso Euripide fabulae inditum est sed a grammaticis.
  2. Abrahamus Iosephus Haagens, De Hippolytis Euripideis (Lugduni Batavorum: 1898); August Kalkmann, De Hippolytis Euripideis quaestiones novae (Bonnae, 1882); Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff, Analecta Euripidea (1875)ː 209 sqq.
  3. Versus 104ː οὐδείς μ' ἀρέσκει νυκτὶ θαυμαστὸς θεῶν.
  4. Versus 597ː φίλως καλῶς δ' οὐ τήνδ' ἰωμένη νόσον = 'amanter non decore hunc morbum sanans'.
  5. Versus 616 sqqː ὦ Ζεῦ, τί δὴ κίβδηλον ἀνθρώποις κακὸν γυναῖκας ἐς φῶς ἡλίου κατώικισας; = 'O Iupiter cur mulieres, homines decipiens malum, sub solis lucem constituisti?'...
  6. Adhuc secundo saeculo florebat, tempore viatoris Pausaniae.
  7. Versus 264-6ː οὕτω τὸ λίαν ἧσσον ἐπαινῶ τοῦ μηδὲν ἄγαν· καὶ ξυμφήσουσι σοφοί μοι = adeo quod nimium est minus laudo quam ne quid nimis et omnes sapientes mecum consentient.
  8. Versus 993-5 et 1365. Vide etiam verba Aphroditae versibus 6 et 19.
  9. Versus 1390ː τὸ δ' εὐγενές σε τῶν φρενῶν ἀπώλεσεν.
  10. Versus 120ː σοφωτέρους γὰρ χρὴ βροτῶν εἶναι θεούς.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere