Vide etiam paginam discretivam: Protesilaus (discretiva)

Protesilaus, heros fabulatum Graecarum, Iphicli filius e Phylace urbe, primus in litus Troianum pedem posuisse primusque ibi occisus esse dicebatur[1]. Oraculum enim Graecis praedixerat moriturum esse eum, qui primus terram Troianam incesserit; cum autem nemo e nave descendere auderet, Ulixes scutum suum in litus proiecit in quod ita desiluit, ut videretur in terram desiluisse; post eum Protesilaus primus e nave in terram descendit. Tum ab Hectore interfectus est[2]. Laodamia eius coniunx, quam ipsa nocte nuptiarum reliquerat, maerore compulsa effigiem Protesilai sibi fecit et cum ea vivebat. Tum dei eam miserati Mercurium miserunt, qui Protesilaum ex Orco reduceret et ad Laodamiam adduceret. Laodamia gaudebat, sed Protesilao post tres horas retro in Orcum abducto dolorem pati non potuit et se interfecit[3]. Ovidius in Heroides suas epistolam Laodamiae Protesilao includit. Nota est etiam Euripidis tragoedia de Protesilao hodie deperdita. Carmina Cypria aliam traditionem referebant ː Polydoram, filiam Meleagri, uxorem Protesilao adsignabant, quam sibi mortem conscivisse nuntiata mariti caede narrabant[4].

Protesilaus in nummo Scionensi, 480-470 BC

Post bellum socii Protesilai Scionem urbem Pallenae condiderunt[5]. Cultus Protesilai in Elaeunte Thraciae notus est. In Heroico Philostrati Protesilai umbra de bello Troiano veritatem enarrat.

Notae recensere

  1. Hom. Il. II 695—709.
  2. Ovidius, Met. XII.67-70.
  3. Apld. epit. 30, Hyg. fab. 103.
  4. Pausanias IV.2.7
  5. Cononis Narrationes 13 (in bibliotheca Photii).