Vide etiam paginam discretivam: Laodamia (discretiva)

Laodamia (Graece Λαοδάμεια) in fabulis Graecis fuit filia Acasti et uxor Protesilai.

Laodamia, e manuscripto versionis Heroidum ab Octaviano de Saint-Gelais factae

Fabulae recensere

Protesilaus die nuptiarum statim ad Troiam profectus est, ubi in primo proelio occisus est. Laodamia petebat a deis, ut sibi cum coniuge tres horas colloqui liceret. Mercurius Protesilaum ex Orco deduxit et ad Laodamiam adduxit, sed cum post tres horas iterum Protesilaus mortuus erat, Laodamia se interficit[1]. Vel effigiem coniugis Laodamia fecit et in thalamo posuit et cum ea colloquebatur; cum Acastus effigiem in ignem proiecit, in eadem pyram se immisit et periit[2].

Memoria recensere

Ovidius in Heroides suas epistolam Laodamiae Protesilao includit. Euripidis tragoedia de Protesilao deperdita nota est. Innocentius Annenskij Laodamiam tragoediam anno 1906 composuit. Asteroides 1011 Laodamia nomine eius nominatus est.

Notae recensere

  1. Hyg. fab. 103.
  2. Apld. epit. 30,Hyg. fab. 104.