Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca, cuius caput est urbs Candia.

Wikidata Creta
Res apud Vicidata repertae:
insula, tourist destination
Civitas: Graecia
Locus: 35°18′35″N 24°53′36″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Crete Region

Forma

Area: 8 335.88 chiliometrum quadratum
Caput: Heracleum

Vita

Incolae: 623 065
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Moneta: euro

Sigla

Praefixum telephonicum: +30

Tabula aut despectus

Creta: situs
Creta: situs
Vide etiam: Creta (minerale).

Historia recensere

 
Litus S. Pauli

Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoum appellatur.

 
Tabula Cretae anno fere 1422 facta. Christophorus Bondelmontius, Liber insularum Archipelagi (Bibliotheca Britannica MS. Cotton Vespasian a.XIII.art.1 f. 9v

Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.

Ab anno 1204 usque ad annum 1669, cum insula ab Ottomanicis capta est, Creta ad Rem Publicam Venetiae pertinuit, quae insulae nomen Candiam (ergo idem nomen urbis capitis insulae) imposuit.

Administratio recensere

 
Tabula Cretae anno 1861 divulgata

Creta una cum parvis insulis circumsitis est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Sedes regionis est urbs Heracleum, gubernator ab die 1 Ianuarii 2011 est Stauros Arnautaces (PASOK). Regio in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Cydonia 150 387 13 Apocoronas, Cydonia, Gaudus, Cantanus-Selinus, Cissamus, Platanias, Sphacia
Heracleum 292 489 25 Archanae-Asterusia, Chersonesus, Phaestus, Gortyna, Heracleum, Malebizium, Minoa Pediada, Biannus
Lasithium 76 319 6 Sanctus Nicolaus, Hierapetra, Lasithii planities, Sitia
Rhithymna 81 936 7 Sanctus Basilius (vide etiam Placias), Amarium, Anogia, Mylopotamus, Rhithymna

Montes recensere

Mythologia recensere

  • Cretae Iupiter et natus et a matre in speluncam quandam abditus esse dicitur, ne a Saturno patre devoraretur.
  • Illuc Europam etiam filiam regis Poenorum a Iove in tauri speciem converso abductam esse fama est, quo loco deo raptori Minoa regem Cretensium enixerit.
  • Daedalus architectus optimus Cnossi in urbe Cretae labyrinthum prius aedificavisse traditur, quam una cum Icaro filio infelici alis factis Italiam versus evolaverit.
  • Minoa autem Minotaurum privignum suum in labyrintho inclusisse narrant. Denique Thesea filium regis Atheniensium Ariadna filia Minois iuvante monstrum illud occidisse.

Alimenta typica recensere

Notae recensere

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)

Bibliographia recensere

  • Th. Detoraces, Ιστορία της Κρήτης. Heraclei 1990.
  • H. van Effenterre, La Crète et le monde grec de Platon à Polybe, de Boccard, 1948 (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome; CLXIII) Recensio critica
  • Basilius Psilaces, Ιστορία της Κρήτης από της ανωτάτης αρχαιότητος μέχρι των καθ' ημάς χρόνων. 4 voll. Chaniae 1899-1910.
  • Stergius S. Spanaces, Η Κρήτη. 2 voll. Heraclei 1964.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cretam spectant.
  Lege Κρήτη ("Creta") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 35°18′35″N 24°53′36″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия