Res Publica Cretica
Res Publica Cretica (Graece Κρητική Πολιτεία) fuit civitas autonoma sub Imperio Ottomanico, anno 1898 constituta, anno 1913 cum Graecia iuncta.
Usque ad annum 1898 insula Creta fuerat praefectura (vilayet) Imperii Ottomanici (vide etiam Creta (praefectura Ottomanica)). Hoc anno princeps Georgius, filius alter regis Graeciae, Magnis Potestatibus requirentibus, munus gubernatoris vel procuratoris (Haut Commissaire) insulae Cretae accepit. Creta vexillum proprium habuit; vexillum autem Imperii Ottomanici in insula Sancti Nicolai iuxta portum classis Suda erectum est, et in concitationibus turbatores, iunctionem cum Graecia postulantes, vexillum Graeciae interdum erigebant.
Mense Maio anni 1913 foedere Londinii Creta ab Imperio dividere et in regnum Graeciae includere placuit, id quod die 1 Decembris 1913 actum est.
Gubernatores Rei Publicae Creticae
recensere- Vide etiam: Index procuratorum Cretae
Index consiliariorum Rei Publicae Creticae
recensere- Inter Decembrem 1898 et Aprilem 1899: Ioannes Sphacianaces praeses comitiae Constitutionis parandae
- A die 29 Aprilis 1899: Eleutherius Benizelus consiliarius rerum iuridicarum (die 31 Martii 1901 demissus), Manusus Cundurus consiliarius rerum internarum, Nicolaus Giamalaces consiliarius rerum ecclesiasticarum et educationis, Constantinus Phumes consiliarius vectigalium et rerum rusticarum, Chasan Scylianaces[1] minister securitatis.
- Iam mense Ianuario 1902: Manusus Cundurus, I. Tsuderus, Boreades
- A die 2 Maii usque ad 12 Septembris 1910:[2] Eleutherius Benizelus praeses consilii
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vel Gianitsaraces? Sic commentaria principis p. 46.
- ↑ Greece apud www.worldstatesmen.org
Bibliographia
recensere- The Cretan drama: the life and memoirs of Prince George of Greece, High Commissioner in Crete (1898-1906) ed. A. A. Pallis. Novi Eboraci: Robert Speller, 1959.