Ioannes Sphacianaces
Ioannes Sphacianaces (Neograece Ιωάννης Σφακιανάκης; mortuus die 28 Novembris 1924)[1], nativus Heraclei, vir publicus Creticus fuit. Anno 1898, rebus novis motis, fuit praeses Comitiae executivae Conventus Cretanorum revolutionarii. Principe Georgio gubernatore Sphacianaces fuit praeses Comitiae quae inter menses Decembrem 1898 et Aprilem 1899 constitutionem Cretae elaboravit. Postea, Georgio vane suadente ut consiliarium gubernii fieret, se Heraclei retirat; anno 1905 autem, insula rursus commota, cum Eleutherio Benizelo aliisque novarum rerum studentibus se adiunxit et Murniis cum legatis Potestatum amnestiam conclusit.
Notae
recensere- ↑ Sic el:wiki
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sphacianacem spectant. |
- Sphacianaces apud INR