Cissamus,[1] litteris Graecis Κίσσαμος (sed Graece interdum Καστέλλι Κισσάμου "Castellum Cissami"), est urbs parva ad extremitatem occidentalem Cretae iacens in Graecia. Censetur aevo antiquo Cissamum iuxta litus boreale et Phalasarna ad litus occidentale portus gemellos urbis Polyrrheniae fuisse; quorum locorum trium Cissamus aevo medio praecipuus factus est. Urbs suo iure sedesque fuit dioecesium tam orthodoxae quam catholicae. Hodie caput municipii Cissamensis in unitate Chania regionis Cretae agnoscitur. In ipsa urbe homines 4 275 anno 2011 vivebantur.

Wikidata Cissamus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 35°29′41″N 23°39′15″E
Numerus incolarum: 4 295, 3 969, 2 925, 4 236
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kissamos Municipality, Commune of Kissamos

In rupe quadam iuxta vicum Trachelum (Τράχηλος) reperta sunt vestigia fossilia abhinc annis 5 700 000 pedibus homininarum facta.

  1. Vb. adiect. "Cissamensis", cf. "Dioecesis Cissamensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia

recensere
 
Urbs Cissamus a mari visa

Nexus externi

recensere
 
Ecclesia vici Tracheli
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cissamum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 35°29′41″N 23°39′15″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire