Christophorus Bondelmontius
scriptor
Christophorus Bondelmontius[1] sive de Bondelmontibus,[2] nomine Italiano Cristoforo Buondelmonti (Florentiae natus anno 1386; mortuus post annum 1430), religiosus Franciscanus, fuit peregrinator et scriptor de topographia Graeciae.
Auctor fuit libri Latini, multis tabulis geographicis muniti, de navigatione litorum insularumque Graecarum a Corcyra usque ad Constantinopolim, titulo Liber insularum Archipelagi; quam navigationem ipse anno fere 1414 primum fecerat. Librum etiam titulo Descriptio Cretae anno 1417 confecit et amico Nicolao Niccoli Florentiae misit.
In insula Andro degens librum Graecum manu scriptum emit in quo opus Horapollinis, titulo Hieroglyphica, continebatur.
Opera
recensere- 1417/1422 : Descriptio Cretae
- 1420/1430 : Liber insularum Archipelagi
- 1423 : Nomina virorum illustrium
Notae
recensere- ↑ Cf. Gabr. Rud. Ludovicus de Sinner, ed., Christoph. Bondelmontii ... Librum insularum Archipelagi. Lipsiae: Reimer, 1824 Textus apud Monacenses (Textus apud Google Books)
- ↑ "Descriptio urbis Constantinopoleos e Christophori de Bondelmontibus, Florentin i, opere ms. quod De insulis Archipelagi inscripsit" PG vol. 133 col. 695/696
Bibliographia
recensere Si plus cognoscere vis, vide etiam Liber insularum Archipelagi#Bibliographia.
- Robert Weiss, "Buondelmonti, Cristoforo" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1972)