Placias
oppidum Cretae
Placias (Neograece Πλακιάς) est oppidum parvum et litus longum amoenissimumque ad oram maritimam Cretae meridianam iacens, unitati municipali Phoenici et demo Sancti Basilii tributum. Oppidum sub montibus ad terminum litoris occidentalem adiacet; ad finem orientalem minusque frequentatam peregrini in sole apricantur nudi. Vestigia operum humanorum palaeolithicorum mesolithicorumque in cavernis variis orientem versus inter Placiam et promunturium Sancti Pauli iuxta litora latentibus reperta sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Placiam spectant. |
- Welcome to Plakias
- Plakias apud InterKriti
- "Plakias beaches" apud cretanbeaches.com
- "Southern Crete: Plakias area: Plakias" apud Cap'n Barefoot's Naturist Guide