Graecia Occidentalis (regio Graeciae)

Situs regionis in Graecia

Graecia Occidentalis (Graece:Δυτική Ελλάδα) est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Pars in plaga austro-occidentali continentis insulis Ioniis contraria ad ostium fluminis Acheloi sita est, altera partem boreo-occidentalem paeninsulae Peloponnesi continet. Ab anno 2004 fretum inter Sinum Patrensem et Sinum Corinthium ponte (Γέφυρα Ρίου-Αντιρρίου) supertenditur. Graeciae Occidentali sunt fere 708 000 incolarum, quorum paene quarta pars in capite Patris habitat.

Unitates regionales et demiRecensere

Regio Graecia Occidentalis in tres "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt.

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Achaea 322 789 22 Achaea Occidentalis (demus), Aegialia, Calabryta, Erymanthus (demus), Patrae
Aetoloacarnania 224 429 16 Agrinium, Actium-Bonitsa (demus), Amphilochia, Mesolongium, Naupactia (demus), Thermum (demus), Xeromerum (demus)
Elis 193 288 13 Andritsaena-Crestena (demus), Archaea Olympia (demus), Elis (demus), Andrabida-Cyllene (demus), Peneus (demus), Pyrgus (demus), Zacharo

Res oeconomicaeRecensere

Comparata ad Productum domesticum grossum Unionis Europaeae secundum facultatem emendi normatam Graecia Occidentalis anno 2006 indicem 59.8 (EU-25:100) nancta est.[2] Inopia operarum anno 2005 10.6 % effecit.[3]

NotaeRecensere

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  2. Eurostat Nuntius diurnariis edocendis 63/2009 – Productus domesticus regionali singuli incolae in EU27 (PDF; 360 kB)
  3. Statistics in focus 1/2006