Elagabalus
Varius Avitus Bassianus (203/204–222) fuit dei Emesani Elagabali pontifex et Imperator Romanus ab anno 218 usque ad 222, nomine Marcus Aurelius Antoninus et Elagabalus (et apud scriptores posteriores Heliogabalus).
De origine et iuventute
recensereNatus anno 203 vel 204, fortasse in Italia,[1] Iuliae Soaemiatis et Sexti Varii Marcelli filius, nepos igitur Iuliae Maesae, quae soror erat Iuliae Domnae Septimii Severi uxoris.[2] Puer tempore ignoto Emesam profectus est et, proavi successor, pontifex hereditarius dei Elagabali factus est. Huc avia Iulia Maesa divitissima (nepote Caracalla nuper mortuo) anno 217 fugit.[3] Mater aviaque praetenderunt Caracallam patrem Elagabali esse; istae, Macrinum evertentes, Elagabalum imperatorem constituerunt. Nomen ei idem erat atque nomen dei patroni Emesae, et anno 220 hunc deum instituere ut deum imperii nomine Sole Invicto conatus est.
De principatu
recensereElagabalo interfecto avia Iulia Maesa alterum nepotem Alexandrum Severum imperio praeposuit.
De fama Elagabali
recensereElagabalo ante centum et quinquaginta annos mortuo, Eutropius in Breviario iussu imperatoris Valentis confecto compendiose indolem descripsit hisce verbis: "Is cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Impudicissime et obscenissime vixit."[4] Eodem fere tempore Aurelius Victor in libro de Caesaribus verbis etiam curiosioribus usus est: "Hoc impurius ne improbae quidem aut petulantes mulieres fuerunt; quippe orbe toto obscenissimos perquirebat visendis tractandisve artibus libidinum ferendarum."[5] Post paucos annos scriptor alius in Epitome de Caesaribus de petulantia Elagabali iam plura dixit: "Cupiditatem stupri -- quam assequi naturae defectu nondum poterat! -- in se convertens muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano iusserat appellari ... abscisisque genitalibus Matri se Magnae sacravit"; addiditque populum Romanum post mortem "indomitae rabidaeque libidinis catulam" appellavisse.[6]
Auctor Historiae Augustae mythistoricae saeculo IV exeunte in "Vita Heliogabali" luxuriam huius principis plene exscripsit:[7] ut privatum dixisse se Apicium imitari, ut imperator Neronem, Othonem et Vitellium; transegisse et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimantem hoc signum esse luxuriae; nunquam minus centum sestertiis cenavisse (hoc est ad pretium 100 000 sestertia), aliquando autem tribus milibus sestertium (3 000 000); amicis cotidie largiri nec quemquam facile sine dono relinquisse; Pisces e vivariis suis bubus traxisse, transientem autem per macellum flevisse mendicitatem publicam; naves onustas mersisse in portum signumque hoc magnanimitatis dixisse. Haec res plurimasque quae sequuntur an verae sint nescimus; vidimus autem aliquas res a scriptoribus coaevalibus iam testatas.
Luxuria Elagabali in Historia Augusta descripta
recensereLuxuria convivialis
recensereExhibebat aliquando convivia in quibus viginti et duo fercula producebantur, et inter singula fercula convivae se lavabant et mulieribus utebantur. Celebravit etiam tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, in Capitolio, in Palatio, in monte Caelio, trans Tiberim, et ut quisque habitavisset, tamen per ordinem singula fercula ederentur; sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur.
Gladiatores ante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit; stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, venationes sibi exhibuit. Quadrigas circensium in tricliniis semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens. Vasorum ad convivia destinatorum nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata sunt.
Pro apophoretis dedit eunuchos, quadrigas, equos stratos, mulos, basternas, raedas, aureos millenos, centena pondo argenti. Sortes convivales scriptas habuit in coclearibus tales ut "decem camelos", "decem muscas", "decem libras auri", "decem plumbi", "decem struthiones", "decem ova pullina". Quod quidem et ludis suis exhibuit, ut "ursos decem", "decem glires", "decem lactucas", "decem libras auri", "canes mortuos", "libram bubulae carnis", "centum aureos", "mille argenteos", "centum folles aeris". Primus hunc morem sortis instituit, et ad sortem scaenicos vocavit; quae populus libenter accepit. Fertur promisisse convivis phoenicem, vel pro eo libras auri mille. Donavit saepius ad convivis argentum omne quod habuit in convivio et omnem apparatum poculorum. Fertur de croco sigma stravisse, cum summos viros rogaverat ad prandium, dicens se fenum pro eorum dignitate exhibere.
Luxuria rerum culinarium
recensereAestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, cras vitreum, alia die venetum. Habuit etiam eam consuetudinem ut una die nonnisi de phasianis totum ederet, alia die de pullis, alia de pisce, ali de porcis, alia de struthionibus, alia de holeribus, alia de pomis, ali de dulciis, alia de opere lactario. Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. Ad imitationem Apicii comedit saepius calcanea camelorum, cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum (quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur). Struthiones exhibuit in cenas aliquotiens, dicens praeceptum esse Iudaeis ut ederent. Sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella.
Primus fecit isicia de piscibus, de ostreis, de locustis et cammaris et scillis. Dulciarios et lactarios tales habuit ut quaecumque coqui vel structores vel pomarii de diversis edulibus exhibuissent, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. Vinum et mastichatum et puleiatum primus invenit; rosatum (iam ab aliis acceptum) pinearum attritione odoratius reddidit. Sed etiam hydrogarum primus ducum Romanorum publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset. Barbas mullorum exhibuit plenis fabatariis et discis pro nasturtiis, apiasteris, phaselaribus, foeno graeco. Proponebat themata ut iura nova dapibus condiendis convivae invenirent; et cuius placuisset commentum ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret; si cuius autem displicuisset, iubebat ut semper id comedisset quamdiu tamen melius invenisset.
Exhibuit sumina apruna cum suis vulvis per dies decem tricena cotidie, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum succinis, oryzam cum albis. Albas in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. Miscuit gemmas pomis et floribus. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo quem quo anno Sybaritae reppererunt et perierunt. Exhibuit et servis suis patinas ingentes refertas extis mullorum, cerebellis phoenicopterum, ovis perdicum, cerebellis turdorum, capitibus psittacorum et phasianorum et pavonum. Muraenarum et luporum marinorum lactibus in locis mediterraneis rusticos pavit. Canes iecineribus anserum pascuit. Misit uvas Apamenas in praesepia equis suis. Psittacis et phasianis leones pavit.
Luxuria sensuum
recensereStravit triclinia et lecta et porticus de rosis, liliis, violis, hyacinthis, narcissis ac sic ea deambulavit. Semper aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. Non nisi piscinis unguento nobili aut croco infectis natavit. Piscinas et solia temperavit condito et rosato et absinthato. Momentarias piscinas exhibuit de rosato et rosis. Lavit, cum omnibus suis, caldarias de nardo exhibens. In lucernis balsamum exhibuit. Odores Indicos sine carbonibus ad triclinia vaporanda iubebat incendi. Oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint cum erepere ad summum non possunt.
Difficile in accubitis cubuit nisi his quae pilum leporinum haberent aut plumas subalares perdicum, saepe culcitas mutans. Mulieres nunquam iteravit (praeter uxorem). Libidinum genera quaedam invenit, ut spintrias Tiberii, Caligulae, Neronis vinceret. In mimicis adulteriis ea quae solent simulato fieri iussit effici ad verum.
Luxuria ostentationis
recensereScobe auri et argenti porticum stravit, dolens quod non posset et succini. Primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit; habuit lectos et tricliniares et cubiculares solido argento factos. Montem nivium in viridiario domus aestate fecit, advectis nivibus. Primus authepsas argenteas habuit, caccabos etiam et vasa centenaria.
Calceamentum nunquam iteravit, anulos etiam negavit iteravisse; pretiosas vestes saepe conscidit. Linteamen lotum nunquam attigit, mendicos dicens qui lineis lotis uterentur. Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent. Usus est tunica omni aurea, purpurea, de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis; habuit et in calceamentis gemmas, et quidem scalptas (quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis quae pedibus adhaerebant). Voluit uti et diademate gemmato (magis ad feminarum vultum aptum), et domi usus est.
Stravit et saxis Lacedaemoniis ac porphyreticis plateas in Palatio. Habuit gemmata vehicula et aurata, contemptis argentatis et eboratis et aeratis. Canes quattuor ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam, idque privatus in agris suis fecit; processit in publicum et quattuor cervis iunctis; iunxit sibi et leones, Matrem Magnam se appellans; iunxit et tigres, Liberum se vocans, eodemque habitu agens quo dii pinguntur. Iunxit quaternas vel binas vel ternas mulieres nudas ad pabillum et sic nudus ille vectatus est.
Fertur in euripis vino plenis navales circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse, elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitavisse (dirutis sepulchris quae obsistebant); iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo privato. Iter fecisse dicitur semper sescentis vehiculis; causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum bene vasatorum multitudo. Pinxit se ut cuppedinarium, seplasiarium, popinarium, tabernarium, lenonem.
Ioci
recensereHabuit consuetudinem ut octo calvos rogaret ad cenam, item octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos; etiam octo pingues, qui capi non possent uno sigmate. Vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat, illis prandentibus, ita ut sub mensis invenirentur. Parasitis in secunda mensa saepe cenam ceream, ligneam, vitream, eburneam, fictilem, marmoream, lapideam, manteliis aut tabulis pictam exhibuit. Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in summum revolvebat eosque Ixionios amicos vocavit.
Amicos suos inclusit nocte cum aniculis Aethiopibus, aut cum pueris, et usque ad lucem detinuit, dicens mulieres pulcherrimas esse. Habuit leones et leopardos exarmatos, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus cunctis quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum. Fertur serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, ut populus solet ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga. Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, leopardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt.
Meretricibus mulieribusque sympathia
recensereIn balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam et virilia psilothro accurans eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis, adhibens novaculum manu sua quo postea barbam fecit. Fertur voluisse vaginam in corpore suo secare.
Omnes meretrices de circo, de theatro, de stadio de balneis et omnibus locis collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum; ad meretrices muliebri ornatu processit, papilla eiecta. Postea adhibuit in tali contione lenones, exoletos undique collectos, luxuriosissimos puerulos et iuvenes; ad exoletos habitu puerorum qui prostituuntur processit. Post contionem pronuntiavit his quasi militibus ternos aureos donativum.
Iusserat canonem unius anni meretricibus, lenonibus, exoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso. Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. Fertur meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. Fertur una die ad omnes meretrices circi, theatri, amphitheatri et aliorum locorum urbis ingressus, tectus cucullione mulionico ne agnosceretur, omnibusque (sine effectu libidinis) aureos singulos donavisse et dixisse: "Nemo sciat, Elagabalus haec donat."
Fontes de vita et principatu Elagabali
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 23
- Cassius Dio Cocceianus, Historia Romana libri 79 et 80 (deperditi; exstant autem epitome a Xiphilino facta et excerpta nonnulla in collectaneis Constantini Porphyrogeniti)
- Epitome de Caesaribus 23
- Herodianus, Ab excessu Divi Marci liber 5
- Historia Augusta, "Antoninus Heliogabalus" (vita Aelio Lampridio adscripta: Textus)
Artes aevi recentioris
recensere- Opera historica
- Antonius de Guevara, Una década de Césares. Valdoleti, 1539
- Francogallice versa vel potius refecta ab Antonio Allègre, Décade contenant les vies des empereurs Trajanus, Adrianus etc. Lutetiae, 1556
- Eduardus Gibbon, Decline and Fall of the Roman Empire cap. 6 Textus Anglice
- John Stuart Hay, The Amazing Emperor Heliogabalus. Londinii, 1911 (Textus incompletus)
- Roland Villeneuve, Héliogabale: le César fou. Lutetiae: Pierre Amiot, 1957
- Litterae
- Thomas Artus, Les Hermaphrodites (1605; Textus)
- Petrus Ioannes Baptista Chaussard, Héliogabale, ou esquisse morale de la dissolution romaine sous les empereurs (1802)
- Algernon Carolus Swinburne, "St. Dorothy" (1866; Textus)
- Ioannes Lombard, L'agonie (1888)
- Stephanus George, Algabal (1892; Textus)
- Ludovicus Couperus, De berg van licht (mythistoria, 1905; versio Theodisca, 1917)
- Henricus Mirande, Élagabal (mythistoria, 1910)
- Ludovicus Estève, Élagabal ou un Lénine de l’androgynat (1933)
- Antoninus Artaud, Héliogabale, ou l'anarchiste couronné (mythistoria, 1934)
- Alfredus Duggan, Family Favourites (mythistoria, 1960)
- Lance Horner, Kyle Onstott, Child of the Sun (mythistoria, 1966)
- Martin Duberman, Elagabalus (ludus scaenicus 1973 doctus; 1975 in libro Male Armor editus)
- Luigi Malerba, Interviste impossibili (dialogi, 1997)
- Musica
- Franciscus Cavalli et Aurelius Aureli, Eliogabalo (opera, 1667)
- Deodatus de Séverac, Héliogabale (tragoedia lyrica, 1910)
- Ioannes Guarnerius Henze, Heliogabalus Imperator (1971-1972; 1986 recensus)
- Mauritius Béjart, Héliogabale (saltatio; 1977. Selectum)
- Devil Doll, Eliogabalus (1990; ab Antonino Artaud inspiratus)
- Iohannes Zorn, Six Litanies for Heliogabalus (2007; Antonino Artaud aliisque dicatae)
- Bellae artes
Notae
recensere- ↑ Natus est Emesae secundum eruditos nonnullos (vide e.g. "Elagabalus. 2" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 2 col. 230), fontibus antiquis minime consentientibus.
- ↑ Cassius Dio, Historia Romana 79.30.2.
- ↑ Herodianus, Ab excessu Divi Marci 5.3.2; Historia Augusta, "Vita Macrini" 9.1.
- ↑ Eutropius, Breviarium 8.22; similiter et Orosius, Historia adversum paganos 7.18.5; Zosimus, Historia nova 1.
- ↑ Aurelius Victor, De Caesaribus 23.
- ↑ Epitome de Caesaribus 23.3-6.
- ↑ Historia Augusta, "Heliogabalus" 18-32.
Bibliographia
recensere- Elisabeth Alföldi-Rosenbaum, "Apicius, De Re Coquinaria and the Vita Heliogabali" et "Notes on Some Birds and Fishes of Luxury in the Historia Augusta" in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1970 (Bonnae: Habelt, 1972) pp. 1-18 cum tabulis I-II
- Butler, O. F. 1910. "Studies in the Life of Heliogabalus." In Roman History and Mythology ed. H. A. Sanders, 1-169. Novi Eboraci.
- Duviquet, G. ed. 1903. Héliogabale raconté par les historiens grecs et latins. Lutetiae: Société du Mercure de France.
- Frey, Martin. 1989. Untersuchungen zur Religion und zur Religionspolitik des Kaisers Elagabal. Stuttgarti: Fritz Steiner. ISBN 3-515-05370-0.
- Saverio Gualerzi, Né uomo, né donna, né dio, né dea: ruolo sessuale e ruolo religioso dell'imperatore Elagabalo. Bologna: Patron, 2005. ISBN 88-555-2842-4
- Karl Hönn, editor, Quellenuntersuchungen zu den Viten des Heliogabalus und des Severus Alexander im Corpus der Scriptores historiae Augustae. Lipsiae: Teubner, 1911
- Olivier Marmin, "Héliogabale" in opere eiusdem Diagonales de la danse (Paris: L'Harmattan, 1997) p. 53 ff. (Paginae selectae)
- Theo Optendrenk, Die Religionspolitik des Kaisers Elagabal im Spiegel der Historia Augusta. Bonnae: R. Habelt, 1969
- John Rea, "A letter of the emperor Elagabalus" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 96 (1993) pp. 127-132
- Benet Salway, "A Fragment of Severan History: The Unusual Career of ...atus, Praetorian Prefect of Elagabalus" in Chiron vol. 27 (1997) pp. 127-153
- Marcel Thirion, Le monnayage d’Élagabale, 218-222. Bruxellis: J. De Mey, 1968
- Robert Turcan, Les cultes orientaux dans le monde romain. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1989. ISBN 978-2-251-38001-8
- Robert Turcan, "Les Dieux de l’Orient dans l'Histoire Auguste" in JS (1993) pp. 21-62
- Robert Turcan, Heliogabale et le sacre du soleil. Lutetiae: Albin Michel, 1985. ISBN 978-2-226-02316-2
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Elagabalus spectant. |
- Vita a Michael L. Meckler scripta (Anglice)
- Nummi Elagabali
- Nummi Elagabali
- "Elagabalus" in S. W. Stevenson, C. R. Smith, F. W. Madden, A Dictionary of Roman Coins (1889)
- Laura Darlene Lansberry, "The Untold History of Elagabalus"
- Jerry Fielden, "Antoninus Elagabalus and his relationship with the Senate " (Anglice)
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Imp. Caesar Marcus Opellius Severus Macrinus Augustus II et Marcus Oclatinius Adventus II |
Consul 219 cum Quinto Tineio Sacerdote II |
Successores: ipse III et Publius Valerius Comazon Eutychianus II |
Antecessores: Imp. Caesar Marcus Opellius Severus Macrinus Augustus II et Marcus Oclatinius Adventus II |
Consul 220 cum Publio Valerio Comazone Eutychiano II |
Successores: Gaius Vettius Gratus Sabinianus et Marcus Flavius Vitellius Seleucus II |