Iulia Soaemias
Iulia Soaemias[1] Bassiana, femina nobilis Syriae saeculi III p.C.n., fuit filia maior natu Iuliae Maesae et Iulii Aviti. Soaemiatem in matrimonium duxit Sextus Varius Marcellus et ex ea genuit filium unum cuius nomen fuit Varius Avitus Bassianus.
Avus Soaemiatis, Gaius Iulius Bassianus, fuit et eques Romanus et pontifex dei Solis Elagabali, protectoris urbis Emesae ad marginem provinciae Syriae. De hac re, senioribus masculinis carens, patre mortuo, filius Soaemiatis fit et ille pontifex dei El-Gabal. Imperatore autem Macrino, Maesa et Soaemias dicebant verum patrem filii fuisse Caracallam. Legiones Syriae puerum constituerunt imperatorem anno 218 sub nomine Elagabali.
Eodem die anni 222 et Elagabalus et Soaemias a militibus Romae necati sunt.
Notae
recensere- ↑ Sic in nummis et inscriptionibus; Soaimis secundum Cassium Dionem; Symiamira in Historia Augusta; Symiasera secundum Eutropium.
Bibliographia
recensere- Herbert W. Benario, "The Titulature of Julia Soaemias and Julia Mamaea: Two Notes" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 90 (1959) pp. 9-14; vide etiam J. F. Gilliam, "Severan Titles and an Inscription from Puteoli" in Classical Philology vol. 58 (1963) pp. 26-29