Eutropius (rerum gestarum scriptor)
(Redirectum de Eutropius (historicus))
Flavius Eutropius, qui floruit altera parte saeculi IV, fuit rerum gestarum scriptor ac Magister Memoriae Flavi Claudi Iuliani imperatoris.
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Eutropius (pagina discretiva).
Cursus honorum
recensereEutropius anno 371/372 proconsul Asiae, anno 380/381 praefectus praetorio per Illyricum et anno 387 consul fuit una cum Valentiniano II imperatore[1].
Opera
recensereFlavius Eutropius scripsit Breviarium historiae Romanae ab Urbe condita in decem libris, imperatori Valentiniano II dedicatis. Primus liber historiam a Romulo usque ad Furium Camillum narrat; ultimus ad annum urbis conditae 1118 (hoc est ad annum 364 p.C.n.) venit. Tunc finem facit scriptor, hoc dicens:
- Quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reservamus.
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 322
Bibliographia
recensere- Beyer, Brian, editor. War with Hannibal Authentic Latin Prose for the Beginning Student. New Haven: Yale University Press, 2009. (Latine, Anglice)
- Bird, H. W., interpres et commentator. Eutropius: Breviarium. Liverpolii: 1993. (Anglice)
- Keefer, Tracy D. Eutropius the Presbyter, Cerasia, and literary culture in Late Antiquity. Dissertatio apud Universitatem Carolinensem Meridianam, 2004.
- Motta, Daniella. "Sull'uso del passato nei breviari tardoantichi e nella Historia Augusta." Storiografia ellenistica e tardoantica 2010, pp. 179–208.
- Ferrero, Isobel Moreno. "La « breuitas » en los « Breviarios » históricos latinos : idiosincrasia, multifuncionalidad y práctica de un recurso literario." Homenaje a M. D. Verdejo (2010), p. 235-285.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Antecessores: Flavius Honorius et Flavius Euodius |
Consul 387 cum Imp. Caesare Flavio Valentiniano Augusto III |
Successores: Imp. Caesar Flavius Magnus Maximus Augustus II ; Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus II et Maternus Cynegius |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |