Vide etiam paginam discretivam: Caldarium (discretiva)

Caldarium sive Calidarium[1] est - sicut tepidarium, laconicum sive sudatorium et frigidarium - pars thermarum Romanarum. Caldarium conclave est, cuius solum a hypocausto calefactum et saepe etiam parietes ac scamna calorem aequabilem 40-50°C reddunt. Humiditas aeris est paene 100 %. Hoc genus balneorum apparatu circulatorio usui esse putatur, musculi laxantur. Interdum odores suaves adduntur, ut animos excitent et respirationi prosint.

Caldarium thermarum Romanarum Aquis Sulis. Solum amotum est, ut hypocaustum videri possit.

BibliographiaRecensere

  • Erika Brödner: Die römischen Thermen und das antike Badewesen. Eine kulturhistorische Betrachtung. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1983, ISBN 3-534-08783-6

NotaeRecensere

  1. Raro etiam caldaria, -ae