Frigidarium est magna thermae piscina frigida, quam lavantes intrabant post caldarium et tepidarium, conclavia ad aperiendas poras cutis adhibita. Aqua frigida poras sudoris vicissim claudebat. Fuit parva aquae frigidae piscina vel aliquando magna piscina (quae, contra piscina natatoria, usitate tegebatur). Aqua aliquando nive refrigerabatur.

Adumbratio thermarum Herculanei, quibus est frigidarium rotundum (F).
Frigidarium Villa del Casale? Siciliae.

Frigidarium usitate in septentrionali thermarum aedificatum est. Maxima frigidaria Romae fuerunt Thermae Caracallae, iuxta aditum, 58 × 24 m; atque Thermae Diocletianae, a concameratio transversa tectae. Nonnulla, sicut frigidarium Pompeiis situm, descriptionem habuerunt rotundam.

Frigidarium thermarum Arabicarum saeculi tertii decimi, Geronae Hispaniae
Frigidarium. Tabula a Laurentio Alma-Tadema anno 1890 picta.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Brödner, Erika. 1983. Die römischen Thermen und das antike Badewesen: Eine kulturhistorische Betrachtung. Darmdstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-08783-6.
  • Chisholm, Hugh, ed. 1911. Encyclopaedia Britannica. Ed. 11a. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Di Capua, Francesco. 1940. Appunti su l'origine e sviluppo delle terme romane. Neapole: Arti Grafiche.
  • Mau, August. 1910. Frigidarium. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft 7(1):103–104. Stuttgartiae.
  • Pitts, M. 2006. Roman Pool May Be for Early Christian Baptism. British Archaeology 91:8.


Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!