Tepidarium erat pars thermarum Romae antiquae ad lavandum in aqua tepida destinata.

Pompeii, Tepidarium

Thermae Romanae ex variis balneis compositae erant, primum frigidario, plerumque rotundo, tholo tecto, aqua frigida repleto, deinde caldario, fere ad meridiem verso, piscinis aquae calidae instructo; tertium conclavi temperie tepida (scilicet tepidario), quod aere calida subter pavimentum et in tubulis parietum pervagante calefiebat.

Intra tepidarium thermarum Diocletiani Romae vestibulum hodiernae Basilicae Beatissimae Virginis et Omnium Angelorum et Martyrum inditum est.

BibliographiaRecensere

  • Francesco Di Capua, Appunti su l'origine e sviluppo delle terme romane. Neapoli¬†: Arti Grafiche, 1940