Doperwt rijserwt bloemen Pisum sativum.jpg

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Fabeae 
Genus : Pisum 
L.
   

Pisum est genus plantarum florentium familiae Fabacearum, in Asia meridioccidentali et Africa septentriorientali endemicum. Continet unam ad quinque species, secundum interpretationem taxinomicam. International Legume Database[1] tres species agnoscit, quarum una duas subspecies habet:

Notissima est Pisum sativum, cuius siliquae seminaque pro victu hominum ac pecorum sunt.

Speciebus Pisi vescuntur larvae nonnullarum papilionum specierum, inter quas Agrotis segetum, Anarta trifolii, Bucculatrix pyrivorella, Hepialus humuli, Hypercompe indecisa, Korscheltellus lupulina, Mamestra brassicae, et Xestia c-nigrum.

Flos Pisi sativi habet quinque sepala, quinque petala, decem stamina (novem in tubo staminali fusis, cum uno stamine libro stante), et unum carpellum subsessile.

NotaRecensere

  1. De nominibus, www.ildis.org.

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • USDA Plants Database
  Vide "Pisum" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pisum spectant.
  Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!