Zona temporalis vel horaria seu circulus temporalis[1] est orbis terrarum regio cui, eo consilio ut res legitimae, commerciales, socialesque ordinentur, est aequabile tempus publicum, quod "tempus loci" seu "hora loci propria"[2] usitate appellatur. In meridiano omnia loca idem tempus habent. Duo tempora localia una hora inter se differunt si meridiani istorum locorum quindecim gradibus inter se distant. Quam ob rem idealiter? zona temporalis seu horaria definitur duobus meridianis quindecim gradibus inter se distantibus. Meridianus primarius trans Grenovicum currit. Ergo zona primaria haec terrarum orbis regio est quae ab hoc meridiano primario et occidentem et orientem versus septem gradus et dimidium extenditur.

Tabula temporum locorum orbis terrarum, (inter quae DST), 2020
Hispania et Francia (colore rubro) et Tempus Greenovici Medium (colore caeruleo)

Re vera autem zonae temporales non solum hac methodo mathematica definiuntur sed etiam rebus politicis et geographicis.

Zonae temporales publicae

recensere

Historia

recensere
 
Horologium Grenovici.

Tempus Greenovici Medium[3] statutum est anno 1675, cum Observatorium Regium aedificatum est. Anno 1879 Sanford Fleming ideam zonae temporalis mundialis investus est.

 
Hora aestiva: nationes (vel partes nationum) caerulae colore hora aestiva utuntur; nationes rubrae ea non utuntur; nationes fulvae ea olim utebantur sed nunc non utuntur.

Plures nationes, partes quoque nationum fortasse, hora aestiva utuntur. Saepius horologiis una hora datur vere ineunte quae reprenditur autumno ineunte. Exempli gratia, in Civitatibus Foederatis Americae, hora aestiva secundo die Solis mensis Marti incipit, et primo die Solis mensis Novembris finem habet. Dum hora aestiva est, horologium meridianam horam monstrat antequam sol ad punctum altissimum caeli perveniat. Tempus aestivum imprimis anno 1784 ab Americano Beniamino Franklin propositum est, etiam anno 1906 a Britannico Gulielmo Willett, et anno 1916 multae civitates hoc tempore utebantur ut, bello committo, energiam conservarent.

Haec exempla tempus variorum locorum dant hora 12:00 UTC, cum Tempus lucem servans (vel tempus aestatis, etc.) non valeat:

Locus/Loca Zona temporalis Tempus
Insula Baker, Insula Howland (non habitatae) UTC-12 00:00
Samoa, Samoa Americana UTC-11 01:00
Havaii, Papeete UTC-10 02:00
Insulae Marchionis UTC-09:30 02:30
Ancoraria, Fairbanks, Iunellum UTC-09 03:00
Vancuverium, Vasingtonia, Portlandia, Campi, California, California Inferior UTC-08 04:00
Alberta, Coloratum, Arizona, Chihuahua, Sonora UTC-07 05:00
Ora Opulenta, Dallas,? Salvatoria, Guatemala, Honduras, Houston, Illinoesia, Manitoba, Mexicopolis, Nicaragua, Saskatchewan UTC-06 06:00
Ottawa, Torontum, Mons Regius, Bostonia, Novum Eboracum, Carolina Septentrionalis, Vasingtonia (D.C.), Georgia, Miamia Floridae, Cuba, Iamaica, Haiti, Panama, Columbia, Aequatoria continentalis, Peruvia UTC-05 07:00
Venetiola UTC-04:30 07:30
Nova Scotia, Respublica Dominicana, Portus Dives, Trinitas et Tabacum, Amazonas, Bolivia, Chilia continentalis, Paraguaia, Sanctus Ludovicus UTC-04 08:00
Terra Nova et Labrador UTC-03:30 08:30
Flumen Ianuarii, Sanctus Paulus, Argentina (praeter Sanctum Ludovicum provinciam), Uruguaia, Nuuk UTC-03 09:00
Insulae Ferdinandi Noronhae, Georgia Australis et Sandwich Islands Australes? UTC-02 10:00
Azores, Promontorium Viride UTC-01 11:00
Islandia, Britanniarum Regnum, Hibernia, Portugallia continentalis, Marocum, Senegalia, Ghana, Côte d'Ivoire? UTC 12:00

Albania, Slovenia, Respublica Macedonica, Norvegia, Suecia, Dania, Germania, Nederlandia, Belgium, Francia Metropolitana, Helvetia, Austria, Polonia, Czechia, Slovacia, Hungaria, Hispania Europaea, Italia, Croatia, Serbia, Tunisia, Algeria, Nigeria, Cameronia, Angolia, Kinshasa

UTC+01 13:00

Finlandia, Lithuania, Ruthenia Alba, Ucraina, Romania, Bulgaria, Graecia, Turcia, Cyprus, Syria, Libanus, Iordania, Palaestina, Israel, Aegyptus, Libya, Mozambicum, Malavium, Zambia, Zimbabua, Africa Australis

UTC+02 14:00
Moscua, Petropolis, Samara, Iraquia, Arabia Saudiana, Iemenia, Sudania, Aethiopia, Somalia, Kenia, Uganda, Tanzania, Madagascaria UTC+03 15:00
Irania UTC+03:30 15:30
Georgia, Armenia, Atropatene, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Omania, Insulae Seisellenses, Mauritia UTC+04 16:00
Afganistania UTC+04:30 16:30
Regio Sverdloviensis Russiae, Uzbecia, Pakistania, Maldivae, Kazachstania UTC+05 17:00
India, Taprobane UTC+05:30 17:30
Nepalia UTC+05:45 17:45
Novosibirscum, Almaty, Bangladesia UTC+06 18:00
Myanmar, Territorium Insularum Cocos seu Keeling UTC+06:30 18:30
Crasnoiarium, Thailandia, Vietnamia, Iakarta UTC+07 19:00
Ircutia, Ulan Bator, Sinae, Taivania, Hong Kong, Philippinae, Malaesia, Singapura, Australia Occidentalis UTC+08 20:00
Respublica Popularis Democratica Coreana UTC+08:30 20:30
Territorium Transbaicalicum Russiae, Iaponia, Respublica Coreana, Timoria Orientalis UTC+09 21:00
Territorium Septentrionale, Australia Australis UTC+09:30 21:30
Territorium Primorskense Russiae, Nova Cambria Australis, Terra Reginae, Victoria UTC+10 22:00
Insulae Domini Howe UTC+10:30 22:30
Camtschatca, Insulae Salomonis, Nova Caledonia UTC+11 23:00
Insula Norfolk UTC+11:30 23:30
Nova Zelandia, Viti UTC+12 00:00 (die sequente)
Insulae Chathamenses UTC+12:45 00:45 (die sequente)
Tonga UTC+13 01:00 (die sequente)
Insulae Lineae UTC+14 02:00 (die sequente)

Nexus interni

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna
  2. Lexicon Recentis Latinitatis
  3. Nuntii Latini
  • Bowditch, Nathaniel. 1925, 1939, 1975. American Practical Navigator. Vasingtoniae: Government Printing Office.
  • Hill, John C., Thomas F. Utegaard, et Gerard Riordan. 1958. Dutton's Navigation and Piloting. Annapolis: United States Naval Institute.
  • Howse, Derek. 1980. Greenwich Time and the Discovery of the Longitude. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-215948-8.
  • Palin, Michael. 1995. Pole to Pole. Bay Books. ISBN 0-912333-41-3.

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!