Aperire sectionem principem

Iunellum Urbs et Burgum (Anglice City and Borough of Juneau; Tlingitice Dzánti K'ihéeni, IPA [ˈtsántʰì kʼìˈhíːnì]), vulgo Iunellum[1] appellatum, est urbs et caput Alascae.

Sigillum urbanum.
Locus Iunelli in Alasca.

Quod est municipium coniunctum ad Canalem Gastinellum in Alasca Meridiorientali iacens, et urbs secunda a maxima in Civitatibus Foederatis per aream mensa. Iunellum caput Alascae ex 1906 est, cum res publica terrae quae tum Districtus Alasca erat a Sitca moveretur, ut Congressus Civitatum Foederatarum anno 1900 decreverat.

Municipium unificatum est die 1 Iulii 1970, quando Iunellum urbs cum Douglas urbe et Maiore Iunello Burgo circumdante confundebatur ad municipium praesens constituendum,[2] quod per aream ambobus Insula Rhodensi Delavariaque maius est.

NotaeRecensere

  1. "Alasca -ae; Iunellum -i": Latinitas, Typis Polyglottis Vaticanis, 1972.
  2. Miller, Marian (9 Iunii 1997). "An Outline History of Juneau Municipal Government". City and Borough of Juneau .

BibliographiaRecensere

  • Andrews, Clarence Leroy. 1944. The Story of Alaska. Caldwell Idahi: The Caxton Printers. OCLC 5024244.
  • Kleeschulte, Chuck. 1987. Haines-to-Juneau road to be studied. Juneau Empire (diarium), 8 Iunii.
  • Naske, Claus-M, et Herman E. Slotnick. 1987. Alaska: A History of the 49th State. Normanniae Oclahomae: University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-2099-1.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iunellum spectant.