Insulae Ferdinandi Noronhae[1] (Lusitane Fernando de Noronha) sunt archipelagus in Oceano Atlantico prope litora Brasiliae. Circa 350 chm ab oris provinciae Pernambucensis distant.

Insulae Ferdinandi Noronhae principalis photographema de aeroplano factum

Nomine Ferdinandi de Noronha, expeditionis, quae insulas anno 1501 vel 1502 invenerat, maecenatis, archipelagus nominatus est; Americus Vesputius huius expeditionis particeps fuit.

Insula principalis vel insula Ferdinandi Noronhae, aream 17 chm2 habet; totius archipalegi area 26 chm2 est. Circa 12 insulae et permulta saxa (praeter insulam principalem) partes archipelagi sunt. In insula principali 3108 incolae (anno 2009) habitant; ceterae insulae incolis carent.

Notae recensere

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ sub verbo. Vel ...Ferdinandi Noronha, — M.A. Baudrand Lexicon geographicum, p. 383,

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 3°51′18″S 32°25′30″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon