Tuvalu sive insulae Tuvaluenses, sive Tuvaluae Insulae[1] olim insulae Ellice, est civitas insularis Polynesia in Oceano Pacifico Australi. Cuius proximae vicinae civitates Kiribati, Samoa et Viti sunt. Quattuor scopuli insulas et quinque vera atolla comprehendit. Eius numerus incolarum 10 472 eam tertiam minime habitatam civitatem sui iuris in mundo facit, Civitate Vaticana et Nauru minorem incolarum numerum habentibus. Secundum terrae quantitatem habitam, prorsum 26 chiliometra quadrata sive 10 milia passuum quadratorum latum, Tuvalu quarta civitas minima in mundo est, solum superans Civitatem Vaticanam, 0.4 chiliometra quadrata sive 0.7 milia passuum quadratorum latam, Monoecum, 1,95 chiliometra quadrata sive 0.5 milia passuum quadratorum latum, et Nauru, 21 chiliometra quadrata sive 8. milia passuum quadratorum latum.

Wikidata Tuvalu
Res apud Vicidata repertae:
Tuvalu: insigne
Tuvalu: insigne
Tuvalu: vexillum
Tuvalu: vexillum
Terra continens: Oceania, Oceania
Locus: 7°28′30″S 178°0′20″E
Caput: Funafuti

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Feleti Teo
Consilium: Parliament of Tuvalu

Populus

Numerus: 11 792
Sermo publicus: Tuvaluan, Anglice
Zona horaria: UTC+12, Pacific/Funafuti
Moneta: Tuvaluan dollar, Australian dollar

Commemoratio

Paean: Tuvalu mo te Atua

Sigla

ISO TV, TUV, 798; IOC TUV
Dominium interretiale: .tv
Praefixum telephonicum: +688

Primi Tuvaluenses incolae Polynesii populi fuerunt. Anno 1568 Hispanicus nauta Alvarus de Mendaña navigans insulas per expeditionem Terram Australem quaerentem transivit. Insulae sub Britannica ponderis sphaera exeunte saeculo undevicensimo cecidere. Quarum nomen Ellice novem insulis applicatum est ex Anglici hydrographi Alexandri Georgii Findlay (18121876) opere. Insulae Ellice a Britanniarum Regno velut protectoratus pars e 1892 in 1876 et velut Coloniae Insularum Gilbertinarum et Ellice pars e 1916 in 1974 administratae sunt. Anno 1974, Ellicenses insulani separato Britannicae dependentiae? statui velut Tuvalui suffragati sunt, ab Insulis Gilbertinis separantes quae facta sunt Kiribati post suam libertatem confectam. Tuvalu omnino liberum intra Consortionis Populorum Kalendis Octobribus 1978 factum est. Nonis Septembribus 2000, Tuvalu numero 189 membrum Consociationis Nationum factum est.

Historia

recensere
 
Homo Insularum Ellice (Tuvalus), ab Alfredo T. Agate per Expeditionem Wilkes anno 1841 depictus.

Primi Tuvalus incolae probabilter e Samoa saeculo quarto-decimo venerunt. Atolla curalii Tuvalu componentia in principio Hispanica colonia, Insulae Lacunae (Hispanice Islas de Laguna) appellata, erant. Inter 1850 et 1857, milia incolarum servi ab Hispania in Peruvia et in Chilia facti sunt. Appellatae Insulae Ellice (Anglice Ellice Islands), factae sunt Britannicus protectoratus anno 1892. Possessio iuncta est alio archipelago (praesentibus Kiribatis), conformata Colonia Insularum Gilbertinarum et Ellice. Anno 1978 factae sunt liberae nomine Tuvalus. Natio novum vexillum anno 1995 adoptat e quo Consortionis Populorum symbolum eliminat. Haec actio popularem insatisfactionem contra primum ministrum Camutam Latasi concitat. Anno 1996, suffragium diffidentiae in Parlamento Camutam Latasi dimisit, et Bikenibeu Paeniu muneri electus est, restaurans prius vexillum. Bikenibeu Paeniu anno 1999 abdicat et ab Ionathan Ionatana substitutus est.

Anno 2000 a civitate incepta est concessio iuris utendi suo proprio dominio in Interreti, .tv, Civitatum Foederatarum societati. Foedus, 50 millionum dollariorum solutionem in dicaeomatibus per decem annos praevidens, nationalem PDG amplius 50% hac perihodo augere videtur. Ionatana Ionatana mortuus est Decembri 2000.

 
Mulier in Funafutis, in Tuvalu, tunc nuncupato velut Insulis Ellice.

Anno 2003, primus minister Saufatu Sopoanga accusatur ab oppositione de proroganda Parlamenti convocatione ut vitetur suffragium motionis diffidentiae contra eius gubernationem, suspectam utendi publica pecunia. Sequente anno, probatur motio diffidentiae quae gubernationem Saufatu Sopoanga ad finem adducit. Cui succedit Matthias Toafa velut primus minister. Anno 2005, Filoimeia Telito munus gubernatoris generalis assumit. Post comitia generalia 2006, Apisai Ielemia electus est novus primus minister.

Septembri 2007, Tavau Teii, vicarius primus minister, magnas mundanas polluentes Tuvalu indemnare debere declarat propter climaticarum mutationum impactus in archipelago. Tavau Teii, in conventu Consociationis Nationum de calefactione globali, ut auxilium vulnerabilibus regionis nationibus ex vectigalibus de aeriis itineribus et naulis maritimarum mercium veniat hortatur.

Bellum mundanum secundum in Tuvalu

recensere
 
Programma Novum Solum (Anglice New soil).

Secundum bellum mundanum Oceanum Pacificum Decembri 1941 attigit, cum Iaponienses contra Margaritarum Portus (Anglice Pearl Harbor) in Havaiis stationem militarem impetum fecere. Cum potentibus militaribus armamentis, Imperii Iaponici propositum totam Asiam Meridiorientalem capere erat et quoque insulas Salomonis invasere. Kiribati etiam ab Iaponiensibus capti sunt, qui localem resistentiam non invenere. Omnes Iaponici motus a custodibus litoralibus observabantur qui relationes? Americanis miserunt, quod ut hae ultimae rationes militares perficerent sivit.

E Kiribatis, Iaponienses in meridiem in Tuvalu profecti sunt, sed clades in Proelium Mediaviae designationes procrastinaverunt. Quod ut Civitates Foederatae insulam e septentrionibus caperent sivit, quod sic abditum est ut Iaponienses occupationem solum agnovere Martio 1943, fere quinque menses post occupationum initium. Fere sex mensium periodo (e 27 Martii in 17 Novembris 1943) Iaponienses in archipelagus noviens impetum fecerunt, primum irruptione in qua civis et sex cives Civitatum Foederatarum occisi sunt, sed non fecerunt ingentia damna.

Aliqui Statunitenses in proeliis non necati sunt, sed propter infortunia velut experimenta cum quattuor aeroplanorum turma quae ob procellam tota Ianuario 1944 abiit.

Medio 1944, bellum loco se movit, magis ad septemtrionem, et milites insulam relinquere coepere quae etiam 6000 militum hospitio acceperat, qui profecti sunt cum omnibus instrumentis quae attulere secum.

Relicta insula, incolae epochae productuum basicorum carentiam passi sunt, inter quos tabacum, ceroleum, textilia et farina, propter difficilem accessum in insulam.

Bellum mundanum secundum breve tragicumque episodium in Tuvalus historia fuit, quod directe in quotidianam insulanorum vitam impegit. Adducit finem ad colonicum regimen quod principale fuit ut Tuvalus libertas declararetur.

Abitus minae

recensere

Ob calefactionem globalem, parvum nationis territorium venit in periculum ut oceanicis aquis inundetur. Hoc periculum ab oecologistis valde vulgatum est velut exemplum consequentiarum propter emittenda temerarie gasia polluentia in Terrestrem atmosphaeram effectum solarii causantia. Magna insularum pars septem metra altitudinis non superant.

Geographia

recensere
 
Conspectus in litoralem urbem Funafutorum.

Tuvalu congeries novem atollorum curalii est, 560 chiliometra longa e boreoccidente in austrorientem et sita in Polynesia, in area maritima 1 060 000 chiliometrorum quadratorum longa. Paulo in meridiem aequatoris, archipelagus prope 4000 km Australiae boreoriente et Insularum Gilbertinarum meridie situm est, circiter in 8º meridie, 178º oriente.

Atolla amplius una insula formata:

Atolla una sola insula formata:

Tuvaluense clima est tropicum, cum solis abluvione valde affectis. Prominentia omnino plana est.

Demographia

recensere
 
Vir ex atollo Nukufetau, anno 1841.

Civitatis numerus incolarum amplius duplex est quam e 1980, cum indice incrementi 0,702%. Numerus incolarum 10 544 Iulio 2010 attacturus esse aestimabatur. Tuvaluani praecipue Polynesici ethnous sunt cum 4 centesimis Micronesiorum. Index migrationis residualis in -7.02 migrantibus pro mille (aestimatio 2011) aestimatur.

Exspectatio vitae in ortu 62.7 anni viris et 66.9 anni feminis (aestimatio 2011) est.

Tuvaluane propemodum omnes loquuntur, dum in Nuis utuntur lingua persimili linguae Gilbertinae. Etiam Anglica lingua publica est, sed non quotidie Anglice loquuntur. Parlamentum et munera publica lingua Tuvaluana utuntur.

Christianismi introductio atavorum spirituum et aliorum deorum cultum ad finem adduxit, iuxta cum potentia vacatuarum sive antiquae religionis sacerdotum. Laumua Kofe cultus res inter insulas variantes describit, quamquam proavorum cultus a Reverendo D. I. Whitmee anno 1870 velut communis praxis descriptus est. Circa 97 centesimae Tuvaluanorum Ecclesiae Tuvaluensis (Tuvaluane Te Ekalesia Kelisiano Tuvalu, Anglice Church of Tuvalu) asseclae sunt, quae Protestantica Christiana ecclesia est. Tuvaluani suos proavos intra fortis Chrisitanae fidei contextum adhuc verentur.

Inter alias religiones cultas in insula sunt Ecclesia Adventistarum Septimi Diei (1,4%), Bahaismus (1%) et quoque Communitas Islamica Ahmadica (Arabice الجماعة الأحمدية المسلمة‎, Urdu احمدیہ جماعت, Anglice Ahmadiyya Muslim Community) (3%) cum 400 asseclis.

Tuvalu monarchia constitutionalis est, Carolo III rege velut duce civitatis, a gubernatore generali repraesentato, qui ipse designatur suggerente primo ministro.

Parlamentum Tuvaluense sive Faleifono (Tuvaluane Fale I Fono) quindecim membra electa quattuor annorum mandato habet. Deputati primum ministrum eligunt. Licet factiones politicae non sint et ambitiones comitiales secundum personales aut familiares propinquitates fiant, Tuvaluenses omnia severe efficiunt.

Districtus publici

recensere
 
Tabula Tuvalus.

Districtus publici qui in pluribus insulis consistunt:

Districtus publici qui solum in una insula consistunt:

Oeconomia

recensere
 
Una navium traiectoriarum conectentium varias insulas intra Funafutorum circulum.

Principales productus a Tuvalu exportati copra, pandănus et textilia sunt. Piscatio et arecacearum cultus traditionales activitates sunt.

Tuvalu etiam reditus vendendo suo vexillo internationalibus navibus et emittendis pittaciis cursualibus collectoribus accipit.

Periegesis valde precaria est, nam solum unum deversorium, in Funafutis situm, est. Excellunt quoque diaconiae pecuniariae.

Aliquibus annis abhinc inventus est mons maritimus locuples coralliis roseis et aliis variis mineralibus, sed eius expilatio adhuc non incepit. Sunt magni conspectus de istius expilationis principio, quia caperentur plurimi reditus huic minusculae Oceaniae nationi. Dollarium Tuvaluense paritatem cum Australiano habet.

Communicationes

recensere

Non sunt stationes televisificae in Tuvalu. Praecipui nuntii per diarium bishebdomadale aut per Gubernationis stationes radiophonicas perveniunt. Tuvalu etiam reditus habet ex emittendis metallicis monetis velut aureis argenteisque, collectoribus, quae in Australia sub gubernationis Tuvaluensis auctoritate cuduntur.

Vecturae

recensere

Vix non sunt vehicula in insulis, ubi praecipua media vecturae autobirotulae et birotae via terrestri et naves via maritima sunt. Solum est unus aeroportus in capite parvis aeroplanis, Aeroportus Internationalis Funafutorum.

 
Homines caudicam in atollo Nanumea sculpentes.
 
Vetus gunna, e barringtoniae foliis confecta, atolli Nanumeae.

Patrimonium

recensere

Vetus communitarium systema magna ex parte in Tuvalu adhuc supervivit. Quaeque familia suum proprium munus, sive salangam (Tuvaluane salanga), habet quod exercet communitati, velut piscatus, aedificatio, aut defensio. Familiae calliditas e parentibus in pueros transitur. Plerique insulani suos proprios fusi ('tabernam communitariae proprietatis') habet, qui similes tabernae convenientiae sunt ubi alimenta in pyxi ferrea aut orizae sacci emi possunt, sed merces viliores sunt et fusi meliora pretia suae propriae productioni dant. Aliud ponderis aedificium falekaupule (sive buleuterium) est, ubi ponderis res discutiuntur et ubi celebrantur nuptiae et communitariae activitates? sicut fatele musicam, cantum, et saltationem implicans.

Vetera alimenta in Tuvalu esa? cyrtosperma, bananae, artocarpus, cocoes, conchylium (birgi latrones), testudines, pisces, aves marinae (anoi et gyges albae), et suilla sunt.

Cyrtosperma praecipuus carbohydratorum fons est, quod crescit magnis in cavis subter stratum phreaticum in solo compostato. Alimenta maritima praecipuus proteinorum fons est. Bananae et artocarpus supplementarii fructus sunt. Denique cocotes in usu propter sucum suum sunt, cum quibus fiunt potiones et cibus sapore iucundiori. Suilla praesertim in fatelibus, scilicet conviviis cum saltationibus ad celebrandos quosdam eventus, manducatur.

Exocoetidas (pisces volantes) in navicula cum reti papilionum et lumine scaenico ad attrahendas exocoetidas captare tum alimenti fons tum commovens activitas? est.

Tuvaluana circuli Elliceani lingua in Tuvalu locuta est. Plus minusve est longe conexa omnibus aliis linguis Polynesiis talibus Havaiana, Maoriana, Tahitiana, Samoana et Tongana et arctius conexa linguis locutis in insulis Polynesiis disiunctis in Micronesia et in Melanesia septentrionali et media. Tuvaluana valde a Samoana mutuavit, quae missionariorum lingua saeculo undevicensimo exeunte et saeculo vicensimo ineunte erat. Circa 13 000 Tuvaluanae locutores in toto orbe terrarum sunt.

Artes athleticae et otium

recensere

Artes athleticae a maioribus posteris proditae in Tuvalu lusus ciliciti (Anglice et lingua Tuvaluana kilikiti), similes criccetii, est. Aliud oblectamentum populare et Tuvalus specificus est ano, qui cum duobus rotundis follibus 12 centimetra diametri luditur. Communiores artes athleticae sicut pediludium, follis volatilis et harpastum XV in natione sicut recreativae activitates etiam luduntur. Tuvalu turmam pedilusoriam nationalem habet et publice aliis cum nationibus contendit, quamquam societatis FIFA membrum non est. Nihilominus non sunt relationes de turma nationali harpasti, utrolibet genere, et harpastum in natione inevolutum manet, licet suus magnus favor populi.

Sunt exercitationis apparatus nulla arte athletica in civitate. Tuvalu in Ludos Olympicos primum anno 2008 in Olympiis aestivis Pecini in Sinis intravit quo tres competitores in duobus eventibus misit.

 
Tuvaluenis saltatrix in Aucopolitanis Festivalibus Pacificis (Anglice Pasifika Festival).

Musica Tuvaluensis a maioribus posteris tradita in variis saltationibus consistit, inter quas popularissimae fatele, fakaseasea, et fakanau, sunt quibus utuntur ad publice gratulandos duces et alios claros homines. Tuvaluensis stylus "velut musicus Polynesiae microcosmos, ubi coaetanei et antiquiores styli coexsistunt" describi potest.

Educatio

recensere
 
Schola in atollo Funafutorum.

Educatio in Tuvalu gratuita et obligatoria inter aetatem sex annorum et quindecim annorum est. Singulae insulae singulos ludos litterarios habet. Schola secundaria in Vaitupu est. Studentes in schola per scholarem spatium vivunt, suam insulam domesticam omnibus scholaribus feriis redeuns.

In schola praesentia, decem annorum viris et undecim feminis (anno 2001) est. Index alphabetismi adultorum 99% (anno 2002) est.

Iussum Tuvaluense de Officio anni 1966 minimam aetatem soluto officio in quattuordecim annis statuit et ne pueri cum minus quindecim annis periculosa opera efficiant vetat.

  1. AAS 71 (1979) 382, Decretum: Tara Vana, Naüruna et Funafutina - De nova doecesis denominiatione.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tuvalu spectant.