Terra Australis
Terra Australis est continens opinabilis qui in tabulis Europaeis inter saecula quintum decimum et duodevicensimum adumbrabatur. Quamquam magna copia terrestris in tabulis divulgatis monstrabatur, Terra Australis per veram talis terrae inspectionem non condita est, sed ex coniectura continentes in Hemisphaerio Septentrionali aequis ponderibus terrae in Hemisphaerio Australi librari debuisse (Wilford 1982:139).
Ait Cicero: "Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo [cingulis] sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus."[2]
Air Vergilius: "iacet extra sidera tellus, / extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas / axem humero torquet stellis ardentibus aptum."[3] Per viam significatur est ecliptica, per quod mensurat motum solis annuum signa zodiaci, quod ad hoc quod aliquis transitum ultra tropicum Capricorni parte Eclipticæ meridiem.[4]
Saeculo undevicensimo ineunte, Matthaeus Flinders explorator Britannicus nomen Australia ex locutione Terra Australi populo acceptum faciebat, fuisse dicens "nullam probabilitatem" ullius copiae terrestris significantis ad australem Australiae inventuram.[5] Exploraturus est continens Antarctica appellaturus decennia post editionem eius libri de Australia (1814), quem ipse A Voyage to Terra Australis ('Navigatio in Terram Australem') appellaverat, et postquam nomen populo acceptum tulit.
Alia nomina
recensereNomen Terra Australis erat unum ex nonnullis nominibus quae maximae copiae terrestri in continente Oceania post inventum Europaeanum adhibebatur. Inter nomina huius copiae terrestris opinabilis sunt Terra Australis Ignota, Terra Australis Incognita, Brasilia Australis et Terra Australis Nondum Cognita. Inter rariora continentis nomina sunt Magallanica vel Magellanica ('terra Ferdinandi Magellani'), La Australia del Espíritu Santo (Hispanice, 'terra australis Spiritus Sancti'), et La grande isle de Java (Francice, 'Iava magna insula').
Notio cuiusdam terrae australis ab Aristotele introducta est.[6] Suae notiones deinde a Ptolemaeo saeculo primo expansae sunt, qui credidit Oceanum Indicum terrá ad australem cinctum esse, et terras Hemisphaerii Septentrionalis aequis ponderibus terrae in Hemisphaerio Australi librari debuisse (Wilford 1982: 139).
Ioannes Schoener in tractatu Opusculum Geographicum exposuit:
Brasiliae Australis permaxima regio, versus Antarcticum recenter reperta, nondum autem plene perspecta, se exendens adusque Melacham, & quid ultra. Incolae huius regionis . . . liberis eorum Thomae nomen imponunt.[7]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vide Mercator 1569 world map apud en:wiki
- ↑ Marci Tulli Ciceronis, Somnium Scipionis, De Re Publica, 6.21.
- ↑ Vergilius, Aeneidos, VI. 795–7.
- ↑ Christine R. Johnson, “Renaissance German Cosmographers and the Naming of America”, Past & Present, No. 191 (Maio 2006): 3-43.
- ↑ Matthew Flinders, A voyage to Terra Australis (Introductio), confirmatus 25 Ianuarii 2013.
- ↑ Meteorologica Liber II 5, a Brix in capitulo 1 citata.
- ↑ Johannes Schoener, Opusculum Geographicum, Norimberga, [1533], Pt.II, cap.xx.[1]
Bibliographia
recensere- Wilford, John Noble. 1982. The Mapmakers: The Story of the Great Pioneers in Cartography from Antiquity to Space Age. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0-394-75303-8.